Colossians
01
1 Paulus apostolus Christi Iesu per voluntatem Dei et
Timotheus frater
2 his qui sunt Colossis sanctis et fidelibus fratribus in
Christo Iesu gratia vobis et pax a Deo Patre nostro
3 gratias agimus Deo et Patri Domini nostri Iesu Christi
semper pro vobis orantes
4 audientes fidem vestram in Christo Iesu et dilectionem quam
habetis in sanctos omnes
5 propter spem quae reposita est vobis in caelis quam audistis
in verbo veritatis evangelii
6 quod pervenit ad vos sicut et in universo mundo est et
fructificat et crescit sicut in vobis ex ea die qua audistis et
cognovistis gratiam Dei in veritate
7 sicut didicistis ab Epaphra carissimo conservo nostro qui
est fidelis pro vobis minister Christi Iesu
8 qui etiam manifestavit nobis dilectionem vestram in Spiritu
9 ideo et nos ex qua die audivimus non cessamus pro vobis
orantes et postulantes ut impleamini agnitione voluntatis eius
in omni sapientia et intellectu spiritali
10 ut ambuletis digne Deo per omnia placentes in omni opere
bono fructificantes et crescentes in scientia Dei
11 in omni virtute confortati secundum potentiam claritatis
eius in omni patientia et longanimitate cum gaudio
12 gratias agentes Patri qui dignos nos fecit in partem sortis
sanctorum in lumine
13 qui eripuit nos de potestate tenebrarum et transtulit in
regnum Filii dilectionis suae
14 in quo habemus redemptionem remissionem peccatorum
15 qui est imago Dei invisibilis primogenitus omnis creaturae
16 quia in ipso condita sunt universa in caelis et in terra
visibilia et invisibilia sive throni sive dominationes sive
principatus sive potestates omnia per ipsum et in ipso creata
sunt
17 et ipse est ante omnes et omnia in ipso constant
18 et ipse est caput corporis ecclesiae qui est principium
primogenitus ex mortuis ut sit in omnibus ipse primatum tenens
19 quia in ipso conplacuit omnem plenitudinem habitare
20 et per eum reconciliare omnia in ipsum pacificans per
sanguinem crucis eius sive quae in terris sive quae in caelis
sunt
21 et vos cum essetis aliquando alienati et inimici sensu in
operibus malis
22 nunc autem reconciliavit in corpore carnis eius per mortem
exhibere vos sanctos et inmaculatos et inreprehensibiles coram
ipso
23 si tamen permanetis in fide fundati et stabiles et
inmobiles ab spe evangelii quod audistis quod praedicatum est
in universa creatura quae sub caelo est cuius factus sum ego
Paulus minister
24 qui nunc gaudeo in passionibus pro vobis et adimpleo ea
quae desunt passionum Christi in carne mea pro corpore eius
quod est ecclesia
25 cuius factus sum ego minister secundum dispensationem Dei
quae data est mihi in vos ut impleam verbum Dei
26 mysterium quod absconditum fuit a saeculis et
generationibus nunc autem manifestatum est sanctis eius
27 quibus voluit Deus notas facere divitias gloriae sacramenti
huius in gentibus quod est Christus in vobis spes gloriae
28 quem nos adnuntiamus corripientes omnem hominem et docentes
omnem hominem in omni sapientia ut exhibeamus omnem hominem
perfectum in Christo Iesu
29 in quo et laboro certando secundum operationem eius quam
operatur in me in virtute
02
1 volo enim vos scire qualem sollicitudinem habeam pro vobis
et pro his qui sunt Laodiciae et quicumque non viderunt faciem
meam in carne
2 ut consolentur corda ipsorum instructi in caritate et in
omnes divitias plenitudinis intellectus in agnitionem mysterii
Dei Patris Christi Iesu
3 in quo sunt omnes thesauri sapientiae et scientiae
absconditi
4 hoc autem dico ut nemo vos decipiat in subtilitate sermonum
5 nam et si corpore absens sum sed spiritu vobiscum sum
gaudens et videns ordinem vestrum et firmamentum eius quae in
Christo est fidei vestrae
6 sicut ergo accepistis Christum Iesum Dominum in ipso
ambulate
7 radicati et superaedificati in ipso et confirmati fide sicut
et didicistis abundantes in gratiarum actione
8 videte ne quis vos decipiat per philosophiam et inanem
fallaciam secundum traditionem hominum secundum elementa mundi
et non secundum Christum
9 quia in ipso inhabitat omnis plenitudo divinitatis
corporaliter
10 et estis in illo repleti qui est caput omnis principatus et
potestatis
11 in quo et circumcisi estis circumcisione non manufacta in
expoliatione corporis carnis in circumcisione Christi
12 consepulti ei in baptismo in quo et resurrexistis per fidem
operationis Dei qui suscitavit illum a mortuis
13 et vos cum mortui essetis in delictis et praeputio carnis
vestrae convivificavit cum illo donans vobis omnia delicta
14 delens quod adversum nos erat chirografum decretis quod
erat contrarium nobis et ipsum tulit de medio adfigens illud
cruci
15 expolians principatus et potestates traduxit palam
triumphans illos in semet ipso
16 nemo ergo vos iudicet in cibo aut in potu aut in parte diei
festi aut neomeniae aut sabbatorum
17 quae sunt umbra futurorum corpus autem Christi
18 nemo vos seducat volens in humilitate et religione
angelorum quae non vidit ambulans frustra inflatus sensu carnis
suae
19 et non tenens caput ex quo totum corpus per nexus et
coniunctiones subministratum et constructum crescit in
augmentum Dei
20 si mortui estis cum Christo ab elementis mundi quid adhuc
tamquam viventes in mundo decernitis
21 ne tetigeris neque gustaveris neque contrectaveris
22 quae sunt omnia in interitu ipso usu secundum praecepta et
doctrinas hominum
23 quae sunt rationem quidem habentia sapientiae in
superstitione et humilitate et ad non parcendum corpori non in
honore aliquo ad saturitatem carnis
03
1 igitur si conresurrexistis Christo quae sursum sunt quaerite
ubi Christus est in dextera Dei sedens
2 quae sursum sunt sapite non quae supra terram
3 mortui enim estis et vita vestra abscondita est cum Christo
in Deo
4 cum Christus apparuerit vita vestra tunc et vos apparebitis
cum ipso in gloria
5 mortificate ergo membra vestra quae sunt super terram
fornicationem inmunditiam libidinem concupiscentiam malam et
avaritiam quae est simulacrorum servitus
6 propter quae venit ira Dei super filios incredulitatis
7 in quibus et vos ambulastis aliquando cum viveretis in illis
8 nunc autem deponite et vos omnia iram indignationem malitiam
blasphemiam turpem sermonem de ore vestro
9 nolite mentiri invicem expoliantes vos veterem hominem cum
actibus eius
10 et induentes novum eum qui renovatur in agnitionem secundum
imaginem eius qui creavit eum
11 ubi non est gentilis et Iudaeus circumcisio et praeputium
barbarus et Scytha servus et liber sed omnia et in omnibus
Christus
12 induite vos ergo sicut electi Dei sancti et dilecti viscera
misericordiae benignitatem humilitatem modestiam patientiam
13 subportantes invicem et donantes vobis ipsis si quis
adversus aliquem habet querellam sicut et Dominus donavit vobis
ita et vos
14 super omnia autem haec caritatem quod est vinculum
perfectionis
15 et pax Christi exultet in cordibus vestris in qua et vocati
estis in uno corpore et grati estote
16 verbum Christi habitet in vobis abundanter in omni
sapientia docentes et commonentes vosmet ipsos psalmis hymnis
canticis spiritalibus in gratia cantantes in cordibus vestris
Deo
17 omne quodcumque facitis in verbo aut in opere omnia in
nomine Domini Iesu gratias agentes Deo et Patri per ipsum
18 mulieres subditae estote viris sicut oportet in Domino
19 viri diligite uxores et nolite amari esse ad illas
20 filii oboedite parentibus per omnia hoc enim placitum est
in Domino
21 patres nolite ad indignationem provocare filios vestros ut
non pusillo animo fiant
22 servi oboedite per omnia dominis carnalibus non ad oculum
servientes quasi hominibus placentes sed in simplicitate cordis
timentes Dominum
23 quodcumque facitis ex animo operamini sicut Domino et non
hominibus
24 scientes quod a Domino accipietis retributionem hereditatis
Domino Christo servite
25 qui enim iniuriam facit recipiet id quod inique gessit et
non est personarum acceptio
04
1 domini quod iustum est et aequum servis praestate scientes
quoniam et vos Dominum habetis in caelo
2 orationi instate vigilantes in ea in gratiarum actione
3 orantes simul et pro nobis ut Deus aperiat nobis ostium
sermonis ad loquendum mysterium Christi propter quod etiam
vinctus sum
4 ut manifestem illud ita ut oportet me loqui
5 in sapientia ambulate ad eos qui foris sunt tempus
redimentes
6 sermo vester semper in gratia sale sit conditus ut sciatis
quomodo oporteat vos unicuique respondere
7 quae circa me sunt omnia vobis nota faciet Tychicus
carissimus frater et fidelis minister et conservus in Domino
8 quem misi ad vos ad hoc ipsum ut cognoscat quae circa vos
sunt et consoletur corda vestra
9 cum Onesimo carissimo et fideli fratre qui est ex vobis
omnia quae hic aguntur nota facient vobis
10 salutat vos Aristarchus concaptivus meus et Marcus
consobrinus Barnabae de quo accepistis mandata si venerit ad
vos excipite illum
11 et Iesus qui dicitur Iustus qui sunt ex circumcisione hii
soli sunt adiutores in regno Dei qui mihi fuerunt solacio
12 salutat vos Epaphras qui ex vobis est servus Christi Iesu
semper sollicitus pro vobis in orationibus ut stetis perfecti
et pleni in omni voluntate Dei
13 testimonium enim illi perhibeo quod habet multum laborem
pro vobis et pro his qui sunt Laodiciae et qui Hierapoli
14 salutat vos Lucas medicus carissimus et Demas
15 salutate fratres qui sunt Laodiciae et Nympham et quae in
domo eius est ecclesiam
16 et cum lecta fuerit apud vos epistula facite ut et in
Laodicensium ecclesia legatur et eam quae Laodicensium est vos
legatis
17 et dicite Archippo vide ministerium quod accepisti in
Domino ut illud impleas
18 salutatio mea manu Pauli memores estote vinculorum meorum
gratia vobiscum amen
Omnes libri