1 Timothy
01
1 Paulus apostolus Christi Iesu secundum imperium Dei
salvatoris nostri et Christi Iesu spei nostrae
2 Timotheo dilecto filio in fide gratia misericordia pax a Deo
Patre et Christo Iesu Domino nostro
3 sicut rogavi te ut remaneres Ephesi cum irem in Macedoniam
ut denuntiares quibusdam ne aliter docerent
4 neque intenderent fabulis et genealogiis interminatis quae
quaestiones praestant magis quam aedificationem Dei quae est in
fide
5 finis autem praecepti est caritas de corde puro et
conscientia bona et fide non ficta
6 a quibus quidam aberrantes conversi sunt in vaniloquium
7 volentes esse legis doctores non intellegentes neque quae
loquuntur neque de quibus adfirmant
8 scimus autem quia bona est lex si quis ea legitime utatur
9 sciens hoc quia iusto lex non est posita sed iniustis et non
subditis impiis et peccatoribus sceleratis et contaminatis
patricidis et matricidis homicidis
10 fornicariis masculorum concubitoribus plagiariis mendacibus
periuris et si quid aliud sanae doctrinae adversatur
11 quae est secundum evangelium gloriae beati Dei quod
creditum est mihi
12 gratias ago ei qui me confortavit Christo Iesu Domino
nostro quia fidelem me existimavit ponens in ministerio
13 qui prius fui blasphemus et persecutor et contumeliosus sed
misericordiam consecutus sum quia ignorans feci in
incredulitate
14 superabundavit autem gratia Domini nostri cum fide et
dilectione quae est in Christo Iesu
15 fidelis sermo et omni acceptione dignus quia Christus Iesus
venit in mundum peccatores salvos facere quorum primus ego sum
16 sed ideo misericordiam consecutus sum ut in me primo
ostenderet Christus Iesus omnem patientiam ad deformationem
eorum qui credituri sunt illi in vitam aeternam
17 regi autem saeculorum inmortali invisibili soli Deo honor
et gloria in saecula saeculorum amen
18 hoc praeceptum commendo tibi fili Timothee secundum
praecedentes in te prophetias ut milites in illis bonam
militiam
19 habens fidem et bonam conscientiam quam quidam repellentes
circa fidem naufragaverunt
20 ex quibus est Hymeneus et Alexander quos tradidi Satanae ut
discant non blasphemare
02
1 obsecro igitur primo omnium fieri obsecrationes orationes
postulationes gratiarum actiones pro omnibus hominibus
2 pro regibus et omnibus qui in sublimitate sunt ut quietam et
tranquillam vitam agamus in omni pietate et castitate
3 hoc enim bonum est et acceptum coram salutari nostro Deo
4 qui omnes homines vult salvos fieri et ad agnitionem
veritatis venire
5 unus enim Deus unus et mediator Dei et hominum homo Christus
Iesus
6 qui dedit redemptionem semet ipsum pro omnibus testimonium
temporibus suis
7 in quo positus sum ego praedicator et apostolus veritatem
dico non mentior doctor gentium in fide et veritate
8 volo ergo viros orare in omni loco levantes puras manus sine
ira et disceptatione
9 similiter et mulieres in habitu ornato cum verecundia et
sobrietate ornantes se non in tortis crinibus aut auro aut
margaritis vel veste pretiosa
10 sed quod decet mulieres promittentes pietatem per opera
bona
11 mulier in silentio discat cum omni subiectione
12 docere autem mulieri non permitto neque dominari in virum
sed esse in silentio
13 Adam enim primus formatus est deinde Eva
14 et Adam non est seductus mulier autem seducta in
praevaricatione fuit
15 salvabitur autem per filiorum generationem si permanserint
in fide et dilectione et sanctificatione cum sobrietate
03
1 fidelis sermo si quis episcopatum desiderat bonum opus
desiderat
2 oportet ergo episcopum inreprehensibilem esse unius uxoris
virum sobrium prudentem ornatum hospitalem doctorem
3 non vinolentum non percussorem sed modestum non litigiosum
non cupidum
4 suae domui bene praepositum filios habentem subditos cum
omni castitate
5 si quis autem domui suae praeesse nescit quomodo ecclesiae
Dei diligentiam habebit
6 non neophytum ne in superbia elatus in iudicium incidat
diaboli
7 oportet autem illum et testimonium habere bonum ab his qui
foris sunt ut non in obprobrium incidat et laqueum diaboli
8 diaconos similiter pudicos non bilingues non multo vino
deditos non turpe lucrum sectantes
9 habentes mysterium fidei in conscientia pura
10 et hii autem probentur primum et sic ministrent nullum
crimen habentes
11 mulieres similiter pudicas non detrahentes sobrias fideles
in omnibus
12 diacones sint unius uxoris viri qui filiis suis bene
praesunt et suis domibus
13 qui enim bene ministraverint gradum sibi bonum adquirent et
multam fiduciam in fide quae est in Christo Iesu
14 haec tibi scribo sperans venire ad te cito
15 si autem tardavero ut scias quomodo oporteat te in domo Dei
conversari quae est ecclesia Dei vivi columna et firmamentum
veritatis
16 et manifeste magnum est pietatis sacramentum quod
manifestatum est in carne iustificatum est in spiritu apparuit
angelis praedicatum est gentibus creditum est in mundo
adsumptum est in gloria
04
1 Spiritus autem manifeste dicit quia in novissimis temporibus
discedent quidam a fide adtendentes spiritibus erroris et
doctrinis daemoniorum
2 in hypocrisi loquentium mendacium et cauteriatam habentium
suam conscientiam
3 prohibentium nubere abstinere a cibis quos Deus creavit ad
percipiendum cum gratiarum actione fidelibus et his qui
cognoverunt veritatem
4 quia omnis creatura Dei bona et nihil reiciendum quod cum
gratiarum actione percipitur
5 sanctificatur enim per verbum Dei et orationem
6 haec proponens fratribus bonus eris minister Christi Iesu
enutritus verbis fidei et bonae doctrinae quam adsecutus es
7 ineptas autem et aniles fabulas devita exerce te ipsum ad
pietatem
8 nam corporalis exercitatio ad modicum utilis est pietas
autem ad omnia utilis est promissionem habens vitae quae nunc
est et futurae
9 fidelis sermo et omni acceptione dignus
10 in hoc enim laboramus et maledicimur quia speravimus in
Deum vivum qui est salvator omnium hominum maxime fidelium
11 praecipe haec et doce
12 nemo adulescentiam tuam contemnat sed exemplum esto
fidelium in verbo in conversatione in caritate in fide in
castitate
13 dum venio adtende lectioni exhortationi doctrinae
14 noli neglegere gratiam quae in te est quae data est tibi
per prophetiam cum inpositione manuum presbyterii
15 haec meditare in his esto ut profectus tuus manifestus sit
omnibus
16 adtende tibi et doctrinae insta in illis hoc enim faciens
et te ipsum salvum facies et qui te audiunt
05
1 seniorem ne increpaveris sed obsecra ut patrem iuvenes ut
fratres
2 anus ut matres iuvenculas ut sorores in omni castitate
3 viduas honora quae vere viduae sunt
4 si qua autem vidua filios aut nepotes habet discant primum
domum suam regere et mutuam vicem reddere parentibus hoc enim
acceptum est coram Deo
5 quae autem vere vidua est et desolata speravit in Deum et
instat obsecrationibus et orationibus nocte ac die
6 nam quae in deliciis est vivens mortua est
7 et hoc praecipe ut inreprehensibiles sint
8 si quis autem suorum et maxime domesticorum curam non habet
fidem negavit et est infideli deterior
9 vidua eligatur non minus sexaginta annorum quae fuerit unius
viri uxor
10 in operibus bonis testimonium habens si filios educavit si
hospitio recepit si sanctorum pedes lavit si tribulationem
patientibus subministravit si omne opus bonum subsecuta est
11 adulescentiores autem viduas devita cum enim luxuriatae
fuerint in Christo nubere volunt
12 habentes damnationem quia primam fidem irritam fecerunt
13 simul autem et otiosae discunt circumire domos non solum
otiosae sed et verbosae et curiosae loquentes quae non oportet
14 volo ergo iuveniores nubere filios procreare matres
familias esse nullam occasionem dare adversario maledicti
gratia
15 iam enim quaedam conversae sunt retro Satanan
16 si qua fidelis habet viduas subministret illis et non
gravetur ecclesia ut his quae vere viduae sunt sufficiat
17 qui bene praesunt presbyteri duplici honore digni habeantur
maxime qui laborant in verbo et doctrina
18 dicit enim scriptura non infrenabis os bovi trituranti et
dignus operarius mercede sua
19 adversus presbyterum accusationem noli recipere nisi sub
duobus et tribus testibus
20 peccantes coram omnibus argue ut et ceteri timorem habeant
21 testor coram Deo et Christo Iesu et electis angelis ut haec
custodias sine praeiudicio nihil faciens in aliam partem
declinando
22 manus cito nemini inposueris neque communicaveris peccatis
alienis te ipsum castum custodi
23 noli adhuc aquam bibere sed vino modico utere propter
stomachum tuum et frequentes tuas infirmitates
24 quorundam hominum peccata manifesta sunt praecedentia ad
iudicium quosdam autem et subsequuntur
25 similiter et facta bona manifesta sunt et quae aliter se
habent abscondi non possunt
06
1 quicumque sunt sub iugo servi dominos suos omni honore
dignos arbitrentur ne nomen Domini et doctrina blasphemetur
2 qui autem fideles habent dominos non contemnant quia fratres
sunt sed magis serviant quia fideles sunt et dilecti qui
beneficii participes sunt haec doce et exhortare
3 si quis aliter docet et non adquiescit sanis sermonibus
Domini nostri Iesu Christi et ei quae secundum pietatem est
doctrinae
4 superbus nihil sciens sed languens circa quaestiones et
pugnas verborum ex quibus oriuntur invidiae contentiones
blasphemiae suspiciones malae
5 conflictationes hominum mente corruptorum et qui veritate
privati sunt existimantium quaestum esse pietatem
6 est autem quaestus magnus pietas cum sufficientia
7 nihil enim intulimus in mundum haut dubium quia nec auferre
quid possumus
8 habentes autem alimenta et quibus tegamur his contenti sumus
9 nam qui volunt divites fieri incidunt in temptationem et
laqueum et desideria multa inutilia et nociva quae mergunt
homines in interitum et perditionem
10 radix enim omnium malorum est cupiditas quam quidam
appetentes erraverunt a fide et inseruerunt se doloribus multis
11 tu autem o homo Dei haec fuge sectare vero iustitiam
pietatem fidem caritatem patientiam mansuetudinem
12 certa bonum certamen fidei adprehende vitam aeternam in qua
vocatus es et confessus bonam confessionem coram multis
testibus
13 praecipio tibi coram Deo qui vivificat omnia et Christo
Iesu qui testimonium reddidit sub Pontio Pilato bonam
confessionem
14 ut serves mandatum sine macula inreprehensibile usque in
adventum Domini nostri Iesu Christi
15 quem suis temporibus ostendet beatus et solus potens rex
regum et Dominus dominantium
16 qui solus habet inmortalitatem lucem habitans
inaccessibilem quem vidit nullus hominum sed nec videre potest
cui honor et imperium sempiternum amen
17 divitibus huius saeculi praecipe non sublime sapere neque
sperare in incerto divitiarum sed in Deo qui praestat nobis
omnia abunde ad fruendum
18 bene agere divites fieri in operibus bonis facile tribuere
communicare
19 thesaurizare sibi fundamentum bonum in futurum ut
adprehendant veram vitam
20 o Timothee depositum custodi devitans profanas vocum
novitates et oppositiones falsi nominis scientiae
21 quam quidam promittentes circa fidem exciderunt gratia
tecum
Omnes libri