John
Caput 1
1 in principio erat Verbum et Verbum erat apud Deum et Deus erat Verbum
2 hoc erat in principio apud Deum
3 omnia per ipsum facta sunt et sine ipso factum est nihil quod factum est
4 in ipso vita erat et vita erat lux hominum
5 et lux in tenebris lucet et tenebrae eam non conprehenderunt
6 fuit homo missus a Deo cui nomen erat Iohannes
7 hic venit in testimonium ut testimonium perhiberet de lumine ut omnes crederent per illum
8 non erat ille lux sed ut testimonium perhiberet de lumine
9 erat lux vera quae inluminat omnem hominem venientem in mundum
10 in mundo erat et mundus per ipsum factus est et mundus eum non cognovit
11 in propria venit et sui eum non receperunt
12 quotquot autem receperunt eum dedit eis potestatem filios Dei fieri his qui credunt in nomine eius
13 qui non ex sanguinibus neque ex voluntate carnis neque ex voluntate viri sed ex Deo nati sunt
14 et Verbum caro factum est et habitavit in nobis et vidimus gloriam eius gloriam quasi unigeniti a Patre plenum gratiae et veritatis
15 Iohannes testimonium perhibet de ipso et clamat dicens hic erat quem dixi vobis qui post me venturus est ante me factus est quia prior me erat
16 et de plenitudine eius nos omnes accepimus et gratiam pro gratia
17 quia lex per Mosen data est gratia et veritas per Iesum Christum facta est
18 Deum nemo vidit umquam unigenitus Filius qui est in sinu Patris ipse enarravit
19 et hoc est testimonium Iohannis quando miserunt Iudaei ab Hierosolymis sacerdotes et Levitas ad eum ut interrogarent eum tu quis es
20 et confessus est et non negavit et confessus est quia non sum ego Christus
21 et interrogaverunt eum quid ergo Helias es tu et dicit non sum propheta es tu et respondit non
22 dixerunt ergo ei quis es ut responsum demus his qui miserunt nos quid dicis de te ipso
23 ait ego vox clamantis in deserto dirigite viam Domini sicut dixit Esaias propheta
24 et qui missi fuerant erant ex Pharisaeis
25 et interrogaverunt eum et dixerunt ei quid ergo baptizas si tu non es Christus neque Helias neque propheta
26 respondit eis Iohannes dicens ego baptizo in aqua medius autem vestrum stetit quem vos non scitis
27 ipse est qui post me venturus est qui ante me factus est cuius ego non sum dignus ut solvam eius corrigiam calciamenti
28 haec in Bethania facta sunt trans Iordanen ubi erat Iohannes baptizans
29 altera die videt Iohannes Iesum venientem ad se et ait ecce agnus Dei qui tollit peccatum mundi
30 hic est de quo dixi post me venit vir qui ante me factus est quia prior me erat
31 et ego nesciebam eum sed ut manifestaretur Israhel propterea veni ego in aqua baptizans
32 et testimonium perhibuit Iohannes dicens quia vidi Spiritum descendentem quasi columbam de caelo et mansit super eum
33 et ego nesciebam eum sed qui misit me baptizare in aqua ille mihi dixit super quem videris Spiritum descendentem et manentem super eum hic est qui baptizat in Spiritu Sancto
34 et ego vidi et testimonium perhibui quia hic est Filius Dei
35 altera die iterum stabat Iohannes et ex discipulis eius duo
36 et respiciens Iesum ambulantem dicit ecce agnus Dei
37 et audierunt eum duo discipuli loquentem et secuti sunt Iesum
38 conversus autem Iesus et videns eos sequentes dicit eis quid quaeritis qui dixerunt ei rabbi quod dicitur interpretatum magister ubi habitas
39 dicit eis venite et videte venerunt et viderunt ubi maneret et apud eum manserunt die illo hora autem erat quasi decima
40 erat autem Andreas frater Simonis Petri unus ex duobus qui audierant ab Iohanne et secuti fuerant eum
41 invenit hic primum fratrem suum Simonem et dicit ei invenimus Messiam quod est interpretatum Christus
42 et adduxit eum ad Iesum intuitus autem eum Iesus dixit tu es Simon filius Iohanna tu vocaberis Cephas quod interpretatur Petrus
43 in crastinum voluit exire in Galilaeam et invenit Philippum et dicit ei Iesus sequere me
44 erat autem Philippus a Bethsaida civitate Andreae et Petri
45 invenit Philippus Nathanahel et dicit ei quem scripsit Moses in lege et prophetae invenimus Iesum filium Ioseph a Nazareth
46 et dixit ei Nathanahel a Nazareth potest aliquid boni esse dicit ei Philippus veni et vide
47 vidit Iesus Nathanahel venientem ad se et dicit de eo ecce vere Israhelita in quo dolus non est
48 dicit ei Nathanahel unde me nosti respondit Iesus et dixit ei priusquam te Philippus vocaret cum esses sub ficu vidi te
49 respondit ei Nathanahel et ait rabbi tu es Filius Dei tu es rex Israhel
50 respondit Iesus et dixit ei quia dixi tibi vidi te sub ficu credis maius his videbis
51 et dicit ei amen amen dico vobis videbitis caelum apertum et angelos Dei ascendentes et descendentes supra Filium hominis
Caput 2
1 et die tertio nuptiae factae sunt in Cana Galilaeae et erat mater Iesu ibi
2 vocatus est autem ibi et Iesus et discipuli eius ad nuptias
3 et deficiente vino dicit mater Iesu ad eum vinum non habent
4 et dicit ei Iesus quid mihi et tibi est mulier nondum venit hora mea
5 dicit mater eius ministris quodcumque dixerit vobis facite
6 erant autem ibi lapideae hydriae sex positae secundum purificationem Iudaeorum capientes singulae metretas binas vel ternas
7 dicit eis Iesus implete hydrias aqua et impleverunt eas usque ad summum
8 et dicit eis Iesus haurite nunc et ferte architriclino et tulerunt
9 ut autem gustavit architriclinus aquam vinum factam et non sciebat unde esset ministri autem sciebant qui haurierant aquam vocat sponsum architriclinus
10 et dicit ei omnis homo primum bonum vinum ponit et cum inebriati fuerint tunc id quod deterius est tu servasti bonum vinum usque adhuc
11 hoc fecit initium signorum Iesus in Cana Galilaeae et manifestavit gloriam suam et crediderunt in eum discipuli eius
12 post hoc descendit Capharnaum ipse et mater eius et fratres eius et discipuli eius et ibi manserunt non multis diebus
13 et prope erat pascha Iudaeorum et ascendit Hierosolyma Iesus
14 et invenit in templo vendentes boves et oves et columbas et nummularios sedentes
15 et cum fecisset quasi flagellum de funiculis omnes eiecit de templo oves quoque et boves et nummulariorum effudit aes et mensas subvertit
16 et his qui columbas vendebant dixit auferte ista hinc nolite facere domum Patris mei domum negotiationis
17 recordati vero sunt discipuli eius quia scriptum est zelus domus tuae comedit me
18 responderunt ergo Iudaei et dixerunt ei quod signum ostendis nobis quia haec facis
19 respondit Iesus et dixit eis solvite templum hoc et in tribus diebus excitabo illud
20 dixerunt ergo Iudaei quadraginta et sex annis aedificatum est templum hoc et tu tribus diebus excitabis illud
21 ille autem dicebat de templo corporis sui
22 cum ergo resurrexisset a mortuis recordati sunt discipuli eius quia hoc dicebat et crediderunt scripturae et sermoni quem dixit Iesus
23 cum autem esset Hierosolymis in pascha in die festo multi crediderunt in nomine eius videntes signa eius quae faciebat
24 ipse autem Iesus non credebat semet ipsum eis eo quod ipse nosset omnes
25 et quia opus ei non erat ut quis testimonium perhiberet de homine ipse enim sciebat quid esset in homine
Caput 3
1 erat autem homo ex Pharisaeis Nicodemus nomine princeps Iudaeorum
2 hic venit ad eum nocte et dixit ei rabbi scimus quia a Deo venisti magister nemo enim potest haec signa facere quae tu facis nisi fuerit Deus cum eo
3 respondit Iesus et dixit ei amen amen dico tibi nisi quis natus fuerit denuo non potest videre regnum Dei
4 dicit ad eum Nicodemus quomodo potest homo nasci cum senex sit numquid potest in ventrem matris suae iterato introire et nasci
5 respondit Iesus amen amen dico tibi nisi quis renatus fuerit ex aqua et Spiritu non potest introire in regnum Dei
6 quod natum est ex carne caro est et quod natum est ex Spiritu spiritus est
7 non mireris quia dixi tibi oportet vos nasci denuo
8 Spiritus ubi vult spirat et vocem eius audis sed non scis unde veniat et quo vadat sic est omnis qui natus est ex Spiritu
9 respondit Nicodemus et dixit ei quomodo possunt haec fieri
10 respondit Iesus et dixit ei tu es magister Israhel et haec ignoras
11 amen amen dico tibi quia quod scimus loquimur et quod vidimus testamur et testimonium nostrum non accipitis
12 si terrena dixi vobis et non creditis quomodo si dixero vobis caelestia credetis
13 et nemo ascendit in caelum nisi qui descendit de caelo Filius hominis qui est in caelo
14 et sicut Moses exaltavit serpentem in deserto ita exaltari oportet Filium hominis
15 ut omnis qui credit in ipso non pereat sed habeat vitam aeternam
16 sic enim dilexit Deus mundum ut Filium suum unigenitum daret ut omnis qui credit in eum non pereat sed habeat vitam aeternam
17 non enim misit Deus Filium suum in mundum ut iudicet mundum sed ut salvetur mundus per ipsum
18 qui credit in eum non iudicatur qui autem non credit iam iudicatus est quia non credidit in nomine unigeniti Filii Dei
19 hoc est autem iudicium quia lux venit in mundum et dilexerunt homines magis tenebras quam lucem erant enim eorum mala opera
20 omnis enim qui mala agit odit lucem et non venit ad lucem ut non arguantur opera eius
21 qui autem facit veritatem venit ad lucem ut manifestentur eius opera quia in Deo sunt facta
22 post haec venit Iesus et discipuli eius in iudaeam terram et illic demorabatur cum eis et baptizabat
23 erat autem et Iohannes baptizans in Aenon iuxta Salim quia aquae multae erant illic et adveniebant et baptizabantur
24 nondum enim missus fuerat in carcerem Iohannes
25 facta est ergo quaestio ex discipulis Iohannis cum Iudaeis de purificatione
26 et venerunt ad Iohannem et dixerunt ei rabbi qui erat tecum trans Iordanen cui tu testimonium perhibuisti ecce hic baptizat et omnes veniunt ad eum
27 respondit Iohannes et dixit non potest homo accipere quicquam nisi fuerit ei datum de caelo
28 ipsi vos mihi testimonium perhibetis quod dixerim ego non sum Christus sed quia missus sum ante illum
29 qui habet sponsam sponsus est amicus autem sponsi qui stat et audit eum gaudio gaudet propter vocem sponsi hoc ergo gaudium meum impletum est
30 illum oportet crescere me autem minui
31 qui desursum venit supra omnes est qui est de terra de terra est et de terra loquitur qui de caelo venit supra omnes est
32 et quod vidit et audivit hoc testatur et testimonium eius nemo accipit
33 qui accipit eius testimonium signavit quia Deus verax est
34 quem enim misit Deus verba Dei loquitur non enim ad mensuram dat Deus Spiritum
35 Pater diligit Filium et omnia dedit in manu eius
36 qui credit in Filium habet vitam aeternam qui autem incredulus est Filio non videbit vitam sed ira Dei manet super eum
Caput 4
1 ut ergo cognovit Iesus quia audierunt Pharisaei quia Iesus plures discipulos facit et baptizat quam Iohannes
2 quamquam Iesus non baptizaret sed discipuli eius
3 reliquit Iudaeam et abiit iterum in Galilaeam
4 oportebat autem eum transire per Samariam
5 venit ergo in civitatem Samariae quae dicitur Sychar iuxta praedium quod dedit Iacob Ioseph filio suo
6 erat autem ibi fons Iacob Iesus ergo fatigatus ex itinere sedebat sic super fontem hora erat quasi sexta
7 venit mulier de Samaria haurire aquam dicit ei Iesus da mihi bibere
8 discipuli enim eius abierant in civitatem ut cibos emerent
9 dicit ergo ei mulier illa samaritana quomodo tu Iudaeus cum sis bibere a me poscis quae sum mulier samaritana non enim coutuntur Iudaei Samaritanis
10 respondit Iesus et dixit ei si scires donum Dei et quis est qui dicit tibi da mihi bibere tu forsitan petisses ab eo et dedisset tibi aquam vivam
11 dicit ei mulier Domine neque in quo haurias habes et puteus altus est unde ergo habes aquam vivam
12 numquid tu maior es patre nostro Iacob qui dedit nobis puteum et ipse ex eo bibit et filii eius et pecora eius
13 respondit Iesus et dixit ei omnis qui bibit ex aqua hac sitiet iterum qui autem biberit ex aqua quam ego dabo ei non sitiet in aeternum
14 sed aqua quam dabo ei fiet in eo fons aquae salientis in vitam aeternam
15 dicit ad eum mulier Domine da mihi hanc aquam ut non sitiam neque veniam huc haurire
16 dicit ei Iesus vade voca virum tuum et veni huc
17 respondit mulier et dixit non habeo virum dicit ei Iesus bene dixisti quia non habeo virum
18 quinque enim viros habuisti et nunc quem habes non est tuus vir hoc vere dixisti
19 dicit ei mulier Domine video quia propheta es tu
20 patres nostri in monte hoc adoraverunt et vos dicitis quia Hierosolymis est locus ubi adorare oportet
21 dicit ei Iesus mulier crede mihi quia veniet hora quando neque in monte hoc neque in Hierosolymis adorabitis Patrem
22 vos adoratis quod nescitis nos adoramus quod scimus quia salus ex Iudaeis est
23 sed venit hora et nunc est quando veri adoratores adorabunt Patrem in spiritu et veritate nam et Pater tales quaerit qui adorent eum
24 spiritus est Deus et eos qui adorant eum in spiritu et veritate oportet adorare
25 dicit ei mulier scio quia Messias venit qui dicitur Christus cum ergo venerit ille nobis adnuntiabit omnia
26 dicit ei Iesus ego sum qui loquor tecum
27 et continuo venerunt discipuli eius et mirabantur quia cum muliere loquebatur nemo tamen dixit quid quaeris aut quid loqueris cum ea
28 reliquit ergo hydriam suam mulier et abiit in civitatem et dicit illis hominibus
29 venite videte hominem qui dixit mihi omnia quaecumque feci numquid ipse est Christus
30 exierunt de civitate et veniebant ad eum
31 interea rogabant eum discipuli dicentes rabbi manduca
32 ille autem dixit eis ego cibum habeo manducare quem vos nescitis
33 dicebant ergo discipuli ad invicem numquid aliquis adtulit ei manducare
34 dicit eis Iesus meus cibus est ut faciam voluntatem eius qui misit me ut perficiam opus eius
35 nonne vos dicitis quod adhuc quattuor menses sunt et messis venit ecce dico vobis levate oculos vestros et videte regiones quia albae sunt iam ad messem
36 et qui metit mercedem accipit et congregat fructum in vitam aeternam ut et qui seminat simul gaudeat et qui metit
37 in hoc enim est verbum verum quia alius est qui seminat et alius est qui metit
38 ego misi vos metere quod vos non laborastis alii laboraverunt et vos in laborem eorum introistis
39 ex civitate autem illa multi crediderunt in eum Samaritanorum propter verbum mulieris testimonium perhibentis quia dixit mihi omnia quaecumque feci
40 cum venissent ergo ad illum Samaritani rogaverunt eum ut ibi maneret et mansit ibi duos dies
41 et multo plures crediderunt propter sermonem eius
42 et mulieri dicebant quia iam non propter tuam loquellam credimus ipsi enim audivimus et scimus quia hic est vere salvator mundi
43 post duos autem dies exiit inde et abiit in Galilaeam
44 ipse enim Iesus testimonium perhibuit quia propheta in sua patria honorem non habet
45 cum ergo venisset in Galilaeam exceperunt eum Galilaei cum omnia vidissent quae fecerat Hierosolymis in die festo et ipsi enim venerant in diem festum
46 venit ergo iterum in Cana Galilaeae ubi fecit aquam vinum et erat quidam regulus cuius filius infirmabatur Capharnaum
47 hic cum audisset quia Iesus adveniret a Iudaea in Galilaeam abiit ad eum et rogabat eum ut descenderet et sanaret filium eius incipiebat enim mori
48 dixit ergo Iesus ad eum nisi signa et prodigia videritis non creditis
49 dicit ad eum regulus Domine descende priusquam moriatur filius meus
50 dicit ei Iesus vade filius tuus vivit credidit homo sermoni quem dixit ei Iesus et ibat
51 iam autem eo descendente servi occurrerunt ei et nuntiaverunt dicentes quia filius eius viveret
52 interrogabat ergo horam ab eis in qua melius habuerit et dixerunt ei quia heri hora septima reliquit eum febris
53 cognovit ergo pater quia illa hora erat in qua dixit ei Iesus filius tuus vivit et credidit ipse et domus eius tota
54 hoc iterum secundum signum fecit Iesus cum venisset a Iudaea in Galilaeam
Caput 5
1 post haec erat dies festus Iudaeorum et ascendit Iesus Hierosolymis
2 est autem Hierosolymis super Probatica piscina quae cognominatur hebraice Bethsaida quinque porticus habens
3 in his iacebat multitudo magna languentium caecorum claudorum aridorum expectantium aquae motum
5 erat autem quidam homo ibi triginta et octo annos habens in infirmitate sua
6 hunc cum vidisset Iesus iacentem et cognovisset quia multum iam tempus habet dicit ei vis sanus fieri
7 respondit ei languidus Domine hominem non habeo ut cum turbata fuerit aqua mittat me in piscinam dum venio enim ego alius ante me descendit
8 dicit ei Iesus surge tolle grabattum tuum et ambula
9 et statim sanus factus est homo et sustulit grabattum suum et ambulabat erat autem sabbatum in illo die
10 dicebant Iudaei illi qui sanatus fuerat sabbatum est non licet tibi tollere grabattum tuum
11 respondit eis qui me fecit sanum ille mihi dixit tolle grabattum tuum et ambula
12 interrogaverunt ergo eum quis est ille homo qui dixit tibi tolle grabattum tuum et ambula
13 is autem qui sanus fuerat effectus nesciebat quis esset Iesus enim declinavit turba constituta in loco
14 postea invenit eum Iesus in templo et dixit illi ecce sanus factus es iam noli peccare ne deterius tibi aliquid contingat
15 abiit ille homo et nuntiavit Iudaeis quia Iesus esset qui fecit eum sanum
16 propterea persequebantur Iudaei Iesum quia haec faciebat in sabbato
17 Iesus autem respondit eis Pater meus usque modo operatur et ego operor
18 propterea ergo magis quaerebant eum Iudaei interficere quia non solum solvebat sabbatum sed et Patrem suum dicebat Deum aequalem se faciens Deo respondit itaque Iesus et dixit eis
19 amen amen dico vobis non potest Filius a se facere quicquam nisi quod viderit Patrem facientem quaecumque enim ille fecerit haec et Filius similiter facit
20 Pater enim diligit Filium et omnia demonstrat ei quae ipse facit et maiora his demonstrabit ei opera ut vos miremini
21 sicut enim Pater suscitat mortuos et vivificat sic et Filius quos vult vivificat
22 neque enim Pater iudicat quemquam sed iudicium omne dedit Filio
23 ut omnes honorificent Filium sicut honorificant Patrem qui non honorificat Filium non honorificat Patrem qui misit illum
24 amen amen dico vobis quia qui verbum meum audit et credit ei qui misit me habet vitam aeternam et in iudicium non venit sed transit a morte in vitam
25 amen amen dico vobis quia venit hora et nunc est quando mortui audient vocem Filii Dei et qui audierint vivent
26 sicut enim Pater habet vitam in semet ipso sic dedit et Filio vitam habere in semet ipso
27 et potestatem dedit ei et iudicium facere quia Filius hominis est
28 nolite mirari hoc quia venit hora in qua omnes qui in monumentis sunt audient vocem eius
29 et procedent qui bona fecerunt in resurrectionem vitae qui vero mala egerunt in resurrectionem iudicii
30 non possum ego a me ipso facere quicquam sicut audio iudico et iudicium meum iustum est quia non quaero voluntatem meam sed voluntatem eius qui misit me
31 si ego testimonium perhibeo de me testimonium meum non est verum
32 alius est qui testimonium perhibet de me et scio quia verum est testimonium quod perhibet de me
33 vos misistis ad Iohannem et testimonium perhibuit veritati
34 ego autem non ab homine testimonium accipio sed haec dico ut vos salvi sitis
35 ille erat lucerna ardens et lucens vos autem voluistis exultare ad horam in luce eius
36 ego autem habeo testimonium maius Iohanne opera enim quae dedit mihi Pater ut perficiam ea ipsa opera quae ego facio testimonium perhibent de me quia Pater me misit
37 et qui misit me Pater ipse testimonium perhibuit de me neque vocem eius umquam audistis neque speciem eius vidistis
38 et verbum eius non habetis in vobis manens quia quem misit ille huic vos non creditis
39 scrutamini scripturas quia vos putatis in ipsis vitam aeternam habere et illae sunt quae testimonium perhibent de me
40 et non vultis venire ad me ut vitam habeatis
41 claritatem ab hominibus non accipio
42 sed cognovi vos quia dilectionem Dei non habetis in vobis
43 ego veni in nomine Patris mei et non accipitis me si alius venerit in nomine suo illum accipietis
44 quomodo potestis vos credere qui gloriam ab invicem accipitis et gloriam quae a solo est Deo non quaeritis
45 nolite putare quia ego accusaturus sim vos apud Patrem est qui accuset vos Moses in quo vos speratis
46 si enim crederetis Mosi crederetis forsitan et mihi de me enim ille scripsit
47 si autem illius litteris non creditis quomodo meis verbis credetis
Caput 6
1 post haec abiit Iesus trans mare Galilaeae quod est Tiberiadis
2 et sequebatur eum multitudo magna quia videbant signa quae faciebat super his qui infirmabantur
3 subiit ergo in montem Iesus et ibi sedebat cum discipulis suis
4 erat autem proximum pascha dies festus Iudaeorum
5 cum sublevasset ergo oculos Iesus et vidisset quia multitudo maxima venit ad eum dicit ad Philippum unde ememus panes ut manducent hii
6 hoc autem dicebat temptans eum ipse enim sciebat quid esset facturus
7 respondit ei Philippus ducentorum denariorum panes non sufficiunt eis ut unusquisque modicum quid accipiat
8 dicit ei unus ex discipulis eius Andreas frater Simonis Petri
9 est puer unus hic qui habet quinque panes hordiacios et duos pisces sed haec quid sunt inter tantos
10 dixit ergo Iesus facite homines discumbere erat autem faenum multum in loco discubuerunt ergo viri numero quasi quinque milia
11 accepit ergo panes Iesus et cum gratias egisset distribuit discumbentibus similiter et ex piscibus quantum volebant
12 ut autem impleti sunt dixit discipulis suis colligite quae superaverunt fragmenta ne pereant
13 collegerunt ergo et impleverunt duodecim cofinos fragmentorum ex quinque panibus hordiaciis quae superfuerunt his qui manducaverunt
14 illi ergo homines cum vidissent quod fecerat signum dicebant quia hic est vere propheta qui venturus est in mundum
15 Iesus ergo cum cognovisset quia venturi essent ut raperent eum et facerent eum regem fugit iterum in montem ipse solus
16 ut autem sero factum est descenderunt discipuli eius ad mare
17 et cum ascendissent navem venerunt trans mare in Capharnaum et tenebrae iam factae erant et non venerat ad eos Iesus
18 mare autem vento magno flante exsurgebat
19 cum remigassent ergo quasi stadia viginti quinque aut triginta vident Iesum ambulantem super mare et proximum navi fieri et timuerunt
20 ille autem dicit eis ego sum nolite timere
21 voluerunt ergo accipere eum in navi et statim fuit navis ad terram quam ibant
22 altera die turba quae stabat trans mare vidit quia navicula alia non erat ibi nisi una et quia non introisset cum discipulis suis Iesus in navem sed soli discipuli eius abissent
23 aliae vero supervenerunt naves a Tiberiade iuxta locum ubi manducaverant panem gratias agente Domino
24 cum ergo vidisset turba quia Iesus non esset ibi neque discipuli eius ascenderunt naviculas et venerunt Capharnaum quaerentes Iesum
25 et cum invenissent eum trans mare dixerunt ei rabbi quando huc venisti
26 respondit eis Iesus et dixit amen amen dico vobis quaeritis me non quia vidistis signa sed quia manducastis ex panibus et saturati estis
27 operamini non cibum qui perit sed qui permanet in vitam aeternam quem Filius hominis vobis dabit hunc enim Pater signavit Deus
28 dixerunt ergo ad eum quid faciemus ut operemur opera Dei
29 respondit Iesus et dixit eis hoc est opus Dei ut credatis in eum quem misit ille
30 dixerunt ergo ei quod ergo tu facis signum ut videamus et credamus tibi quid operaris
31 patres nostri manna manducaverunt in deserto sicut scriptum est panem de caelo dedit eis manducare
32 dixit ergo eis Iesus amen amen dico vobis non Moses dedit vobis panem de caelo sed Pater meus dat vobis panem de caelo verum
33 panis enim Dei est qui descendit de caelo et dat vitam mundo
34 dixerunt ergo ad eum Domine semper da nobis panem hunc
35 dixit autem eis Iesus ego sum panis vitae qui veniet ad me non esuriet et qui credit in me non sitiet umquam
36 sed dixi vobis quia et vidistis me et non creditis
37 omne quod dat mihi Pater ad me veniet et eum qui venit ad me non eiciam foras
38 quia descendi de caelo non ut faciam voluntatem meam sed voluntatem eius qui misit me
39 haec est autem voluntas eius qui misit me Patris ut omne quod dedit mihi non perdam ex eo sed resuscitem illum novissimo die
40 haec est enim voluntas Patris mei qui misit me ut omnis qui videt Filium et credit in eum habeat vitam aeternam et resuscitabo ego eum in novissimo die
41 murmurabant ergo Iudaei de illo quia dixisset ego sum panis qui de caelo descendi
42 et dicebant nonne hic est Iesus filius Ioseph cuius nos novimus patrem et matrem quomodo ergo dicit hic quia de caelo descendi
43 respondit ergo Iesus et dixit eis nolite murmurare in invicem
44 nemo potest venire ad me nisi Pater qui misit me traxerit eum et ego resuscitabo eum novissimo die
45 est scriptum in prophetis et erunt omnes docibiles Dei omnis qui audivit a Patre et didicit venit ad me
46 non quia Patrem vidit quisquam nisi is qui est a Deo hic vidit Patrem
47 amen amen dico vobis qui credit in me habet vitam aeternam
48 ego sum panis vitae
49 patres vestri manducaverunt in deserto manna et mortui sunt
50 hic est panis de caelo descendens ut si quis ex ipso manducaverit non moriatur
51 ego sum panis vivus qui de caelo descendi
52 si quis manducaverit ex hoc pane vivet in aeternum et panis quem ego dabo caro mea est pro mundi vita
53 litigabant ergo Iudaei ad invicem dicentes quomodo potest hic nobis carnem suam dare ad manducandum
54 dixit ergo eis Iesus amen amen dico vobis nisi manducaveritis carnem Filii hominis et biberitis eius sanguinem non habetis vitam in vobis
55 qui manducat meam carnem et bibit meum sanguinem habet vitam aeternam et ego resuscitabo eum in novissimo die
56 caro enim mea vere est cibus et sanguis meus vere est potus
57 qui manducat meam carnem et bibit meum sanguinem in me manet et ego in illo
58 sicut misit me vivens Pater et ego vivo propter Patrem et qui manducat me et ipse vivet propter me
59 hic est panis qui de caelo descendit non sicut manducaverunt patres vestri manna et mortui sunt qui manducat hunc panem vivet in aeternum
60 haec dixit in synagoga docens in Capharnaum
61 multi ergo audientes ex discipulis eius dixerunt durus est hic sermo quis potest eum audire
62 sciens autem Iesus apud semet ipsum quia murmurarent de hoc discipuli eius dixit eis hoc vos scandalizat
63 si ergo videritis Filium hominis ascendentem ubi erat prius
64 spiritus est qui vivificat caro non prodest quicquam verba quae ego locutus sum vobis spiritus et vita sunt
65 sed sunt quidam ex vobis qui non credunt sciebat enim ab initio Iesus qui essent credentes et quis traditurus esset eum
66 et dicebat propterea dixi vobis quia nemo potest venire ad me nisi fuerit ei datum a Patre meo
67 ex hoc multi discipulorum eius abierunt retro et iam non cum illo ambulabant
68 dixit ergo Iesus ad duodecim numquid et vos vultis abire
69 respondit ergo ei Simon Petrus Domine ad quem ibimus verba vitae aeternae habes
70 et nos credidimus et cognovimus quia tu es Christus Filius Dei
71 respondit eis Iesus nonne ego vos duodecim elegi et ex vobis unus diabolus est
72 dicebat autem Iudam Simonis Scariotis hic enim erat traditurus eum cum esset unus ex duodecim
Caput 7
1 post haec ambulabat Iesus in Galilaeam non enim volebat in Iudaeam ambulare quia quaerebant eum Iudaei interficere
2 erat autem in proximo dies festus Iudaeorum scenopegia
3 dixerunt autem ad eum fratres eius transi hinc et vade in Iudaeam ut et discipuli tui videant opera tua quae facis
4 nemo quippe in occulto quid facit et quaerit ipse in palam esse si haec facis manifesta te ipsum mundo
5 neque enim fratres eius credebant in eum
6 dicit ergo eis Iesus tempus meum nondum advenit tempus autem vestrum semper est paratum
7 non potest mundus odisse vos me autem odit quia ego testimonium perhibeo de illo quia opera eius mala sunt
8 vos ascendite ad diem festum hunc ego non ascendo ad diem festum istum quia meum tempus nondum impletum est
9 haec cum dixisset ipse mansit in Galilaea
10 ut autem ascenderunt fratres eius tunc et ipse ascendit ad diem festum non manifeste sed quasi in occulto
11 Iudaei ergo quaerebant eum in die festo et dicebant ubi est ille
17 et murmur multus de eo erat in turba
18 qui a semet ipso loquitur gloriam propriam quaerit qui autem quaerit gloriam eius qui misit illum hic verax est et iniustitia in illo non est
19 nonne Moses dedit vobis legem et nemo ex vobis facit legem
20 quid me quaeritis interficere respondit turba et dixit daemonium habes quis te quaerit interficere
21 respondit Iesus et dixit eis unum opus feci et omnes miramini
22 propterea Moses dedit vobis circumcisionem non quia ex Mose est sed ex patribus et in sabbato circumciditis hominem
23 si circumcisionem accipit homo in sabbato ut non solvatur lex Mosi mihi indignamini quia totum hominem sanum feci in sabbato
24 nolite iudicare secundum faciem sed iustum iudicium iudicate
25 dicebant ergo quidam ex Hierosolymis nonne hic est quem quaerunt interficere
26 et ecce palam loquitur et nihil ei dicunt numquid vere cognoverunt principes quia hic est Christus
27 sed hunc scimus unde sit Christus autem cum venerit nemo scit unde sit
28 clamabat ergo docens in templo Iesus et dicens et me scitis et unde sim scitis et a me ipso non veni sed est verus qui misit me quem vos non scitis
29 ego scio eum quia ab ipso sum et ipse me misit
30 quaerebant ergo eum adprehendere et nemo misit in illum manus quia nondum venerat hora eius
31 de turba autem multi crediderunt in eum et dicebant Christus cum venerit numquid plura signa faciet quam quae hic facit
32 audierunt Pharisaei turbam murmurantem de illo haec et miserunt principes et Pharisaei ministros ut adprehenderent eum
33 dixit ergo Iesus adhuc modicum tempus vobiscum sum et vado ad eum qui misit me
34 quaeretis me et non invenietis et ubi sum ego vos non potestis venire
35 dixerunt ergo Iudaei ad se ipsos quo hic iturus est quia non inveniemus eum numquid in dispersionem gentium iturus est et docturus gentes
36 quis est hic sermo quem dixit quaeretis me et non invenietis et ubi sum ego non potestis venire
37 in novissimo autem die magno festivitatis stabat Iesus et clamabat dicens si quis sitit veniat ad me et bibat
38 qui credit in me sicut dixit scriptura flumina de ventre eius fluent aquae vivae
39 hoc autem dixit de Spiritu quem accepturi erant credentes in eum non enim erat Spiritus quia Iesus nondum fuerat glorificatus
40 ex illa ergo turba cum audissent hos sermones eius dicebant hic est vere propheta
41 alii dicebant hic est Christus quidam autem dicebant numquid a Galilaea Christus venit
42 nonne scriptura dicit quia ex semine David et Bethleem castello ubi erat David venit Christus
43 dissensio itaque facta est in turba propter eum
44 quidam autem ex ipsis volebant adprehendere eum sed nemo misit super illum manus
45 venerunt ergo ministri ad pontifices et Pharisaeos et dixerunt eis illi quare non adduxistis eum
46 responderunt ministri numquam sic locutus est homo sicut hic homo
47 responderunt ergo eis Pharisaei numquid et vos seducti estis
48 numquid aliquis ex principibus credidit in eum aut ex Pharisaeis
49 sed turba haec quae non novit legem maledicti sunt
50 dicit Nicodemus ad eos ille qui venit ad eum nocte qui unus erat ex ipsis
51 numquid lex nostra iudicat hominem nisi audierit ab ipso prius et cognoverit quid faciat
52 responderunt et dixerunt ei numquid et tu Galilaeus es scrutare et vide quia propheta a Galilaea non surgit
53 et reversi sunt unusquisque in domum suam
Caput 8
1 Iesus autem perrexit in montem Oliveti
2 et diluculo iterum venit in templum et omnis populus venit ad eum et sedens docebat eos
3 adducunt autem scribae et Pharisaei mulierem in adulterio deprehensam et statuerunt eam in medio
4 et dixerunt ei magister haec mulier modo deprehensa est in adulterio
5 in lege autem Moses mandavit nobis huiusmodi lapidare tu ergo quid dicis
6 haec autem dicebant temptantes eum ut possent accusare eum Iesus autem inclinans se deorsum digito scribebat in terra
7 cum autem perseverarent interrogantes eum erexit se et dixit eis qui sine peccato est vestrum primus in illam lapidem mittat
8 et iterum se inclinans scribebat in terra
9 audientes autem unus post unum exiebant incipientes a senioribus et remansit solus et mulier in medio stans
10 erigens autem se Iesus dixit ei mulier ubi sunt nemo te condemnavit
11 quae dixit nemo Domine dixit autem Iesus nec ego te condemnabo vade et amplius iam noli peccare
12 iterum ergo locutus est eis Iesus dicens ego sum lux mundi qui sequitur me non ambulabit in tenebris sed habebit lucem vitae
13 dixerunt ergo ei Pharisaei tu de te ipso testimonium perhibes testimonium tuum non est verum
14 respondit Iesus et dixit eis et si ego testimonium perhibeo de me ipso verum est testimonium meum quia scio unde veni et quo vado vos autem nescitis unde venio aut quo vado
15 vos secundum carnem iudicatis ego non iudico quemquam
16 et si iudico ego iudicium meum verum est quia solus non sum sed ego et qui me misit Pater
17 et in lege vestra scriptum est quia duorum hominum testimonium verum est
18 ego sum qui testimonium perhibeo de me ipso et testimonium perhibet de me qui misit me Pater
19 dicebant ergo ei ubi est Pater tuus respondit Iesus neque me scitis neque Patrem meum si me sciretis forsitan et Patrem meum sciretis
20 haec verba locutus est in gazofilacio docens in templo et nemo adprehendit eum quia necdum venerat hora eius
21 dixit ergo iterum eis Iesus ego vado et quaeretis me et in peccato vestro moriemini quo ego vado vos non potestis venire
22 dicebant ergo Iudaei numquid interficiet semet ipsum quia dicit quo ego vado vos non potestis venire
23 et dicebat eis vos de deorsum estis ego de supernis sum vos de mundo hoc estis ego non sum de hoc mundo
24 dixi ergo vobis quia moriemini in peccatis vestris si enim non credideritis quia ego sum moriemini in peccato vestro
25 dicebant ergo ei tu quis es dixit eis Iesus principium quia et loquor vobis
26 multa habeo de vobis loqui et iudicare sed qui misit me verax est et ego quae audivi ab eo haec loquor in mundo
27 et non cognoverunt quia Patrem eis dicebat
28 dixit ergo eis Iesus cum exaltaveritis Filium hominis tunc cognoscetis quia ego sum et a me ipso facio nihil sed sicut docuit me Pater haec loquor
29 et qui me misit mecum est non reliquit me solum quia ego quae placita sunt ei facio semper
30 haec illo loquente multi crediderunt in eum
31 dicebat ergo Iesus ad eos qui crediderunt ei Iudaeos si vos manseritis in sermone meo vere discipuli mei eritis
32 et cognoscetis veritatem et veritas liberabit vos
33 responderunt ei semen Abrahae sumus et nemini servivimus umquam quomodo tu dicis liberi eritis
34 respondit eis Iesus amen amen dico vobis quia omnis qui facit peccatum servus est peccati
35 servus autem non manet in domo in aeternum filius manet in aeternum
36 si ergo Filius vos liberaverit vere liberi eritis
37 scio quia filii Abrahae estis sed quaeritis me interficere quia sermo meus non capit in vobis
38 ego quod vidi apud Patrem loquor et vos quae vidistis apud patrem vestrum facitis
39 responderunt et dixerunt ei pater noster Abraham est dicit eis Iesus si filii Abrahae estis opera Abrahae facite
40 nunc autem quaeritis me interficere hominem qui veritatem vobis locutus sum quam audivi a Deo hoc Abraham non fecit
41 vos facitis opera patris vestri dixerunt itaque ei nos ex fornicatione non sumus nati unum patrem habemus Deum
42 dixit ergo eis Iesus si Deus pater vester esset diligeretis utique me ego enim ex Deo processi et veni neque enim a me ipso veni sed ille me misit
43 quare loquellam meam non cognoscitis quia non potestis audire sermonem meum
44 vos ex patre diabolo estis et desideria patris vestri vultis facere ille homicida erat ab initio et in veritate non stetit quia non est veritas in eo cum loquitur mendacium ex propriis loquitur quia mendax est et pater eius
45 ego autem quia veritatem dico non creditis mihi
46 quis ex vobis arguit me de peccato si veritatem dico quare vos non creditis mihi
47 qui est ex Deo verba Dei audit propterea vos non auditis quia ex Deo non estis
48 responderunt igitur Iudaei et dixerunt ei nonne bene dicimus nos quia Samaritanus es tu et daemonium habes
49 respondit Iesus ego daemonium non habeo sed honorifico Patrem meum et vos inhonoratis me
50 ego autem non quaero gloriam meam est qui quaerit et iudicat
51 amen amen dico vobis si quis sermonem meum servaverit mortem non videbit in aeternum
52 dixerunt ergo Iudaei nunc cognovimus quia daemonium habes Abraham mortuus est et prophetae et tu dicis si quis sermonem meum servaverit non gustabit mortem in aeternum
53 numquid tu maior es patre nostro Abraham qui mortuus est et prophetae mortui sunt quem te ipsum facis
54 respondit Iesus si ego glorifico me ipsum gloria mea nihil est est Pater meus qui glorificat me quem vos dicitis quia Deus noster est
55 et non cognovistis eum ego autem novi eum et si dixero quia non scio eum ero similis vobis mendax sed scio eum et sermonem eius servo
56 Abraham pater vester exultavit ut videret diem meum et vidit et gavisus est
57 dixerunt ergo Iudaei ad eum quinquaginta annos nondum habes et Abraham vidisti
58 dixit eis Iesus amen amen dico vobis antequam Abraham fieret ego sum
59 tulerunt ergo lapides ut iacerent in eum Iesus autem abscondit se et exivit de templo
Caput 9
1 et praeteriens vidit hominem caecum a nativitate
2 et interrogaverunt eum discipuli sui rabbi quis peccavit hic aut parentes eius ut caecus nasceretur
3 respondit Iesus neque hic peccavit neque parentes eius sed ut manifestetur opera Dei in illo
4 me oportet operari opera eius qui misit me donec dies est venit nox quando nemo potest operari
5 quamdiu in mundo sum lux sum mundi
6 haec cum dixisset expuit in terram et fecit lutum ex sputo et linuit lutum super oculos eius
7 et dixit ei vade lava in natatoria Siloae quod interpretatur Missus abiit ergo et lavit et venit videns
8 itaque vicini et qui videbant eum prius quia mendicus erat dicebant nonne hic est qui sedebat et mendicabat alii dicebant quia hic est
9 alii autem nequaquam sed similis est eius ille dicebat quia ego sum
10 dicebant ergo ei quomodo aperti sunt oculi tibi
11 respondit ille homo qui dicitur Iesus lutum fecit et unxit oculos meos et dixit mihi vade ad natatoriam Siloae et lava et abii et lavi et vidi
12 dixerunt ei ubi est ille ait nescio
13 adducunt eum ad Pharisaeos qui caecus fuerat
14 erat autem sabbatum quando lutum fecit Iesus et aperuit oculos eius
15 iterum ergo interrogabant eum Pharisaei quomodo vidisset ille autem dixit eis lutum posuit mihi super oculos et lavi et video
16 dicebant ergo ex Pharisaeis quidam non est hic homo a Deo quia sabbatum non custodit alii dicebant quomodo potest homo peccator haec signa facere et scisma erat in eis
17 dicunt ergo caeco iterum tu quid dicis de eo qui aperuit oculos tuos ille autem dixit quia propheta est
18 non crediderunt ergo Iudaei de illo quia caecus fuisset et vidisset donec vocaverunt parentes eius qui viderat
19 et interrogaverunt eos dicentes hic est filius vester quem vos dicitis quia caecus natus est quomodo ergo nunc videt
20 responderunt eis parentes eius et dixerunt scimus quia hic est filius noster et quia caecus natus est
21 quomodo autem nunc videat nescimus aut quis eius aperuit oculos nos nescimus ipsum interrogate aetatem habet ipse de se loquatur
22 haec dixerunt parentes eius quia timebant Iudaeos iam enim conspiraverant Iudaei ut si quis eum confiteretur Christum extra synagogam fieret
23 propterea parentes eius dixerunt quia aetatem habet ipsum interrogate
24 vocaverunt ergo rursum hominem qui fuerat caecus et dixerunt ei da gloriam Deo nos scimus quia hic homo peccator est
25 dixit ergo ille si peccator est nescio unum scio quia caecus cum essem modo video
26 dixerunt ergo illi quid fecit tibi quomodo aperuit tibi oculos
27 respondit eis dixi vobis iam et audistis quid iterum vultis audire numquid et vos vultis discipuli eius fieri
28 maledixerunt ei et dixerunt tu discipulus illius es nos autem Mosi discipuli sumus
29 nos scimus quia Mosi locutus est Deus hunc autem nescimus unde sit
30 respondit ille homo et dixit eis in hoc enim mirabile est quia vos nescitis unde sit et aperuit meos oculos
31 scimus autem quia peccatores Deus non audit sed si quis Dei cultor est et voluntatem eius facit hunc exaudit
32 a saeculo non est auditum quia aperuit quis oculos caeci nati
33 nisi esset hic a Deo non poterat facere quicquam
34 responderunt et dixerunt ei in peccatis natus es totus et tu doces nos et eiecerunt eum foras
35 audivit Iesus quia eiecerunt eum foras et cum invenisset eum dixit ei tu credis in Filium Dei
36 respondit ille et dixit quis est Domine ut credam in eum
37 et dixit ei Iesus et vidisti eum et qui loquitur tecum ipse est
38 at ille ait credo Domine et procidens adoravit eum
39 dixit ei Iesus in iudicium ego in hunc mundum veni ut qui non vident videant et qui vident caeci fiant
40 et audierunt ex Pharisaeis qui cum ipso erant et dixerunt ei numquid et nos caeci sumus
41 dixit eis Iesus si caeci essetis non haberetis peccatum nunc vero dicitis quia videmus peccatum vestrum manet
Caput 10
1 amen amen dico vobis qui non intrat per ostium in ovile ovium sed ascendit aliunde ille fur est et latro
2 qui autem intrat per ostium pastor est ovium
3 huic ostiarius aperit et oves vocem eius audiunt et proprias oves vocat nominatim et educit eas
4 et cum proprias oves emiserit ante eas vadit et oves illum sequuntur quia sciunt vocem eius
5 alienum autem non sequuntur sed fugient ab eo quia non noverunt vocem alienorum
6 hoc proverbium dixit eis Iesus illi autem non cognoverunt quid loqueretur eis
7 dixit ergo eis iterum Iesus amen amen dico vobis quia ego sum ostium ovium
8 omnes quotquot venerunt fures sunt et latrones sed non audierunt eos oves
9 ego sum ostium per me si quis introierit salvabitur et ingredietur et egredietur et pascua inveniet
10 fur non venit nisi ut furetur et mactet et perdat ego veni ut vitam habeant et abundantius habeant
11 ego sum pastor bonus bonus pastor animam suam dat pro ovibus
12 mercennarius et qui non est pastor cuius non sunt oves propriae videt lupum venientem et dimittit oves et fugit et lupus rapit et dispergit oves
13 mercennarius autem fugit quia mercennarius est et non pertinet ad eum de ovibus
14 ego sum pastor bonus et cognosco meas et cognoscunt me meae
15 sicut novit me Pater et ego agnosco Patrem et animam meam pono pro ovibus
16 et alias oves habeo quae non sunt ex hoc ovili et illas oportet me adducere et vocem meam audient et fiet unum ovile unus pastor
17 propterea me Pater diligit quia ego pono animam meam ut iterum sumam eam
18 nemo tollit eam a me sed ego pono eam a me ipso potestatem habeo ponendi eam et potestatem habeo iterum sumendi eam hoc mandatum accepi a Patre meo
19 dissensio iterum facta est inter Iudaeos propter sermones hos
20 dicebant autem multi ex ipsis daemonium habet et insanit quid eum auditis
21 alii dicebant haec verba non sunt daemonium habentis numquid daemonium potest caecorum oculos aperire
22 facta sunt autem encenia in Hierosolymis et hiemps erat
23 et ambulabat Iesus in templo in porticu Salomonis
24 circumdederunt ergo eum Iudaei et dicebant ei quousque animam nostram tollis si tu es Christus dic nobis palam
25 respondit eis Iesus loquor vobis et non creditis opera quae ego facio in nomine Patris mei haec testimonium perhibent de me
26 sed vos non creditis quia non estis ex ovibus meis
27 oves meae vocem meam audiunt et ego cognosco eas et sequuntur me
28 et ego vitam aeternam do eis et non peribunt in aeternum et non rapiet eas quisquam de manu mea
29 Pater meus quod dedit mihi maius omnibus est et nemo potest rapere de manu Patris mei
30 ego et Pater unum sumus
31 sustulerunt lapides Iudaei ut lapidarent eum
32 respondit eis Iesus multa opera bona ostendi vobis ex Patre meo propter quod eorum opus me lapidatis
33 responderunt ei Iudaei de bono opere non lapidamus te sed de blasphemia et quia tu homo cum sis facis te ipsum Deum
34 respondit eis Iesus nonne scriptum est in lege vestra quia ego dixi dii estis
35 si illos dixit deos ad quos sermo Dei factus est et non potest solvi scriptura
36 quem Pater sanctificavit et misit in mundum vos dicitis quia blasphemas quia dixi Filius Dei sum
37 si non facio opera Patris mei nolite credere mihi
38 si autem facio et si mihi non vultis credere operibus credite ut cognoscatis et credatis quia in me est Pater et ego in Patre
39 quaerebant ergo eum prendere et exivit de manibus eorum
40 et abiit iterum trans Iordanen in eum locum ubi erat Iohannes baptizans primum et mansit illic
41 et multi venerunt ad eum et dicebant quia Iohannes quidem signum fecit nullum
42 omnia autem quaecumque dixit Iohannes de hoc vera erant et multi crediderunt in eum
Caput 11
1 erat autem quidam languens Lazarus a Bethania de castello Mariae et Marthae sororis eius
2 Maria autem erat quae unxit Dominum unguento et extersit pedes eius capillis suis cuius frater Lazarus infirmabatur
3 miserunt ergo sorores ad eum dicentes Domine ecce quem amas infirmatur
4 audiens autem Iesus dixit eis infirmitas haec non est ad mortem sed pro gloria Dei ut glorificetur Filius Dei per eam
5 diligebat autem Iesus Martham et sororem eius Mariam et Lazarum
6 ut ergo audivit quia infirmabatur tunc quidem mansit in eodem loco duobus diebus
7 deinde post haec dicit discipulis suis eamus in Iudaeam iterum
8 dicunt ei discipuli rabbi nunc quaerebant te Iudaei lapidare et iterum vadis illuc
9 respondit Iesus nonne duodecim horae sunt diei si quis ambulaverit in die non offendit quia lucem huius mundi videt
10 si autem ambulaverit nocte offendit quia lux non est in eo
11 haec ait et post hoc dicit eis Lazarus amicus noster dormit sed vado ut a somno exsuscitem eum
12 dixerunt ergo discipuli eius Domine si dormit salvus erit
13 dixerat autem Iesus de morte eius illi autem putaverunt quia de dormitione somni diceret
14 tunc ergo dixit eis Iesus manifeste Lazarus mortuus est
15 et gaudeo propter vos ut credatis quoniam non eram ibi sed eamus ad eum
16 dixit ergo Thomas qui dicitur Didymus ad condiscipulos eamus et nos ut moriamur cum eo
17 venit itaque Iesus et invenit eum quattuor dies iam in monumento habentem
18 erat autem Bethania iuxta Hierosolyma quasi stadiis quindecim
19 multi autem ex Iudaeis venerant ad Martham et Mariam ut consolarentur eas de fratre suo
20 Martha ergo ut audivit quia Iesus venit occurrit illi Maria autem domi sedebat
21 dixit ergo Martha ad Iesum Domine si fuisses hic frater meus non fuisset mortuus
22 sed et nunc scio quia quaecumque poposceris a Deo dabit tibi Deus
23 dicit illi Iesus resurget frater tuus
24 dicit ei Martha scio quia resurget in resurrectione in novissima die
25 dixit ei Iesus ego sum resurrectio et vita qui credit in me et si mortuus fuerit vivet
26 et omnis qui vivit et credit in me non morietur in aeternum credis hoc
27 ait illi utique Domine ego credidi quia tu es Christus Filius Dei qui in mundum venisti
28 et cum haec dixisset abiit et vocavit Mariam sororem suam silentio dicens magister adest et vocat te
29 illa ut audivit surgit cito et venit ad eum
30 nondum enim venerat Iesus in castellum sed erat adhuc in illo loco ubi occurrerat ei Martha
31 Iudaei igitur qui erant cum ea in domo et consolabantur eam cum vidissent Mariam quia cito surrexit et exiit secuti sunt eam dicentes quia vadit ad monumentum ut ploret ibi
32 Maria ergo cum venisset ubi erat Iesus videns eum cecidit ad pedes eius et dixit ei Domine si fuisses hic non esset mortuus frater meus
33 Iesus ergo ut vidit eam plorantem et Iudaeos qui venerant cum ea plorantes fremuit spiritu et turbavit se ipsum
34 et dixit ubi posuistis eum dicunt ei Domine veni et vide
35 et lacrimatus est Iesus
36 dixerunt ergo Iudaei ecce quomodo amabat eum
37 quidam autem dixerunt ex ipsis non poterat hic qui aperuit oculos caeci facere ut et hic non moreretur
38 Iesus ergo rursum fremens in semet ipso venit ad monumentum erat autem spelunca et lapis superpositus erat ei
39 ait Iesus tollite lapidem dicit ei Martha soror eius qui mortuus fuerat Domine iam fetet quadriduanus enim est
40 dicit ei Iesus nonne dixi tibi quoniam si credideris videbis gloriam Dei
41 tulerunt ergo lapidem Iesus autem elevatis sursum oculis dixit Pater gratias ago tibi quoniam audisti me
42 ego autem sciebam quia semper me audis sed propter populum qui circumstat dixi ut credant quia tu me misisti
43 haec cum dixisset voce magna clamavit Lazare veni foras
44 et statim prodiit qui fuerat mortuus ligatus pedes et manus institis et facies illius sudario erat ligata dicit Iesus eis solvite eum et sinite abire
45 multi ergo ex Iudaeis qui venerant ad Mariam et viderant quae fecit crediderunt in eum
46 quidam autem ex ipsis abierunt ad Pharisaeos et dixerunt eis quae fecit Iesus
47 collegerunt ergo pontifices et Pharisaei concilium et dicebant quid facimus quia hic homo multa signa facit
48 si dimittimus eum sic omnes credent in eum et venient Romani et tollent nostrum et locum et gentem
49 unus autem ex ipsis Caiaphas cum esset pontifex anni illius dixit eis vos nescitis quicquam
50 nec cogitatis quia expedit nobis ut unus moriatur homo pro populo et non tota gens pereat
51 hoc autem a semet ipso non dixit sed cum esset pontifex anni illius prophetavit quia Iesus moriturus erat pro gente
52 et non tantum pro gente sed et ut filios Dei qui erant dispersi congregaret in unum
53 ab illo ergo die cogitaverunt ut interficerent eum
54 Iesus ergo iam non in palam ambulabat apud Iudaeos sed abiit in regionem iuxta desertum in civitatem quae dicitur Efrem et ibi morabatur cum discipulis
55 proximum autem erat pascha Iudaeorum et ascenderunt multi Hierosolyma de regione ante pascha ut sanctificarent se ipsos
56 quaerebant ergo Iesum et conloquebantur ad invicem in templo stantes quid putatis quia non veniat ad diem festum
57 dederant autem pontifices et Pharisaei mandatum ut si quis cognoverit ubi sit indicet ut adprehendant eum
Caput 12
1 Iesus ergo ante sex dies paschae venit Bethaniam ubi fuerat Lazarus mortuus quem suscitavit Iesus
2 fecerunt autem ei cenam ibi et Martha ministrabat Lazarus vero unus erat ex discumbentibus cum eo
3 Maria ergo accepit libram unguenti nardi pistici pretiosi unxit pedes Iesu et extersit capillis suis pedes eius et domus impleta est ex odore unguenti
4 dicit ergo unus ex discipulis eius Iudas Scariotis qui erat eum traditurus
5 quare hoc unguentum non veniit trecentis denariis et datum est egenis
6 dixit autem hoc non quia de egenis pertinebat ad eum sed quia fur erat et loculos habens ea quae mittebantur portabat
7 dixit ergo Iesus sine illam ut in die sepulturae meae servet illud
8 pauperes enim semper habetis vobiscum me autem non semper habetis
9 cognovit ergo turba multa ex Iudaeis quia illic est et venerunt non propter Iesum tantum sed ut Lazarum viderent quem suscitavit a mortuis
10 cogitaverunt autem principes sacerdotum ut et Lazarum interficerent
11 quia multi propter illum abibant ex Iudaeis et credebant in Iesum
12 in crastinum autem turba multa quae venerat ad diem festum cum audissent quia venit Iesus Hierosolyma
13 acceperunt ramos palmarum et processerunt obviam ei et clamabant osanna benedictus qui venit in nomine Domini rex Israhel
14 et invenit Iesus asellum et sedit super eum sicut scriptum est
15 noli timere filia Sion ecce rex tuus venit sedens super pullum asinae
16 haec non cognoverunt discipuli eius primum sed quando glorificatus est Iesus tunc recordati sunt quia haec erant scripta de eo et haec fecerunt ei
17 testimonium ergo perhibebat turba quae erat cum eo quando Lazarum vocavit de monumento et suscitavit eum a mortuis
18 propterea et obviam venit ei turba quia audierunt eum fecisse hoc signum
19 Pharisaei ergo dixerunt ad semet ipsos videtis quia nihil proficimus ecce mundus totus post eum abiit
20 erant autem gentiles quidam ex his qui ascenderant ut adorarent in die festo
21 hii ergo accesserunt ad Philippum qui erat a Bethsaida Galilaeae et rogabant eum dicentes domine volumus Iesum videre
22 venit Philippus et dicit Andreae Andreas rursum et Philippus dixerunt Iesu
23 Iesus autem respondit eis dicens venit hora ut clarificetur Filius hominis
24 amen amen dico vobis nisi granum frumenti cadens in terram mortuum fuerit
25 ipsum solum manet si autem mortuum fuerit multum fructum adfert qui amat animam suam perdet eam et qui odit animam suam in hoc mundo in vitam aeternam custodit eam
26 si quis mihi ministrat me sequatur et ubi sum ego illic et minister meus erit si quis mihi ministraverit honorificabit eum Pater meus
27 nunc anima mea turbata est et quid dicam Pater salvifica me ex hora hac sed propterea veni in horam hanc
28 Pater clarifica tuum nomen venit ergo vox de caelo et clarificavi et iterum clarificabo
29 turba ergo quae stabat et audierat dicebant tonitruum factum esse alii dicebant angelus ei locutus est
30 respondit Iesus et dixit non propter me vox haec venit sed propter vos
31 nunc iudicium est mundi nunc princeps huius mundi eicietur foras
32 et ego si exaltatus fuero a terra omnia traham ad me ipsum
33 hoc autem dicebat significans qua morte esset moriturus
34 respondit ei turba nos audivimus ex lege quia Christus manet in aeternum et quomodo tu dicis oportet exaltari Filium hominis quis est iste Filius hominis
35 dixit ergo eis Iesus adhuc modicum lumen in vobis est ambulate dum lucem habetis ut non tenebrae vos conprehendant et qui ambulat in tenebris nescit quo vadat
36 dum lucem habetis credite in lucem ut filii lucis sitis haec locutus est Iesus et abiit et abscondit se ab eis
37 cum autem tanta signa fecisset coram eis non credebant in eum
38 ut sermo Esaiae prophetae impleretur quem dixit Domine quis credidit auditui nostro et brachium Domini cui revelatum est
39 propterea non poterant credere quia iterum dixit Esaias
40 excaecavit oculos eorum et induravit eorum cor ut non videant oculis et intellegant corde et convertantur et sanem eos
41 haec dixit Esaias quando vidit gloriam eius et locutus est de eo
42 verumtamen et ex principibus multi crediderunt in eum sed propter Pharisaeos non confitebantur ut de synagoga non eicerentur
43 dilexerunt enim gloriam hominum magis quam gloriam Dei
44 Iesus autem clamavit et dixit qui credit in me non credit in me sed in eum qui misit me
45 et qui videt me videt eum qui misit me
46 ego lux in mundum veni ut omnis qui credit in me in tenebris non maneat
47 et si quis audierit verba mea et non custodierit ego non iudico eum non enim veni ut iudicem mundum sed ut salvificem mundum
48 qui spernit me et non accipit verba mea habet qui iudicet eum sermo quem locutus sum ille iudicabit eum in novissimo die
49 quia ego ex me ipso non sum locutus sed qui misit me Pater ipse mihi mandatum dedit quid dicam et quid loquar
50 et scio quia mandatum eius vita aeterna est quae ergo ego loquor sicut dixit mihi Pater sic loquor
Caput 13
1 ante diem autem festum paschae sciens Iesus quia venit eius hora ut transeat ex hoc mundo ad Patrem cum dilexisset suos qui erant in mundo in finem dilexit eos
2 et cena facta cum diabolus iam misisset in corde ut traderet eum Iudas Simonis Scariotis
3 sciens quia omnia dedit ei Pater in manus et quia a Deo exivit et ad Deum vadit
4 surgit a cena et ponit vestimenta sua et cum accepisset linteum praecinxit se
5 deinde mittit aquam in pelvem et coepit lavare pedes discipulorum et extergere linteo quo erat praecinctus
6 venit ergo ad Simonem Petrum et dicit ei Petrus Domine tu mihi lavas pedes
7 respondit Iesus et dicit ei quod ego facio tu nescis modo scies autem postea
8 dicit ei Petrus non lavabis mihi pedes in aeternum respondit Iesus ei si non lavero te non habes partem mecum
9 dicit ei Simon Petrus Domine non tantum pedes meos sed et manus et caput
10 dicit ei Iesus qui lotus est non indiget ut lavet sed est mundus totus et vos mundi estis sed non omnes
11 sciebat enim quisnam esset qui traderet eum propterea dixit non estis mundi omnes
12 postquam ergo lavit pedes eorum et accepit vestimenta sua cum recubuisset iterum dixit eis scitis quid fecerim vobis
13 vos vocatis me magister et Domine et bene dicitis sum etenim
14 si ergo ego lavi vestros pedes Dominus et magister et vos debetis alter alterius lavare pedes
15 exemplum enim dedi vobis ut quemadmodum ego feci vobis ita et vos faciatis
16 amen amen dico vobis non est servus maior domino suo neque apostolus maior eo qui misit illum
17 si haec scitis beati eritis si feceritis ea
18 non de omnibus vobis dico ego scio quos elegerim sed ut impleatur scriptura qui manducat mecum panem levavit contra me calcaneum suum
19 amodo dico vobis priusquam fiat ut credatis cum factum fuerit quia ego sum
20 amen amen dico vobis qui accipit si quem misero me accipit qui autem me accipit accipit eum qui me misit
21 cum haec dixisset Iesus turbatus est spiritu et protestatus est et dixit amen amen dico vobis quia unus ex vobis tradet me
22 aspiciebant ergo ad invicem discipuli haesitantes de quo diceret
23 erat ergo recumbens unus ex discipulis eius in sinu Iesu quem diligebat Iesus
24 innuit ergo huic Simon Petrus et dicit ei quis est de quo dicit
25 itaque cum recubuisset ille supra pectus Iesu dicit ei Domine quis est
26 respondit Iesus ille est cui ego intinctum panem porrexero et cum intinxisset panem dedit Iudae Simonis Scariotis
27 et post buccellam tunc introivit in illum Satanas dicit ei Iesus quod facis fac citius
28 hoc autem nemo scivit discumbentium ad quid dixerit ei
29 quidam enim putabant quia loculos habebat Iudas quia dicit ei Iesus eme ea quae opus sunt nobis ad diem festum aut egenis ut aliquid daret
30 cum ergo accepisset ille buccellam exivit continuo erat autem nox
31 cum ergo exisset dicit Iesus nunc clarificatus est Filius hominis et Deus clarificatus est in eo
32 si Deus clarificatus est in eo et Deus clarificabit eum in semet ipso et continuo clarificabit eum
33 filioli adhuc modicum vobiscum sum quaeretis me et sicut dixi Iudaeis quo ego vado vos non potestis venire et vobis dico modo
34 mandatum novum do vobis ut diligatis invicem sicut dilexi vos ut et vos diligatis invicem
35 in hoc cognoscent omnes quia mei discipuli estis si dilectionem habueritis ad invicem
36 dicit ei Simon Petrus Domine quo vadis respondit Iesus quo ego vado non potes me modo sequi sequeris autem postea
37 dicit ei Petrus quare non possum sequi te modo animam meam pro te ponam
38 respondit Iesus animam tuam pro me ponis amen amen dico tibi non cantabit gallus donec me ter neges
Caput 14
1 non turbetur cor vestrum creditis in Deum et in me credite
2 in domo Patris mei mansiones multae sunt si quo minus dixissem vobis quia vado parare vobis locum
3 et si abiero et praeparavero vobis locum iterum venio et accipiam vos ad me ipsum ut ubi sum ego et vos sitis
4 et quo ego vado scitis et viam scitis
5 dicit ei Thomas Domine nescimus quo vadis et quomodo possumus viam scire
6 dicit ei Iesus ego sum via et veritas et vita nemo venit ad Patrem nisi per me
7 si cognovissetis me et Patrem meum utique cognovissetis et amodo cognoscitis eum et vidistis eum
8 dicit ei Philippus Domine ostende nobis Patrem et sufficit nobis
9 dicit ei Iesus tanto tempore vobiscum sum et non cognovistis me Philippe qui vidit me vidit et Patrem quomodo tu dicis ostende nobis Patrem
10 non credis quia ego in Patre et Pater in me est verba quae ego loquor vobis a me ipso non loquor Pater autem in me manens ipse facit opera
11 non creditis quia ego in Patre et Pater in me est
12 alioquin propter opera ipsa credite amen amen dico vobis qui credit in me opera quae ego facio et ipse faciet et maiora horum faciet quia ego ad Patrem vado
13 et quodcumque petieritis in nomine meo hoc faciam ut glorificetur Pater in Filio
14 si quid petieritis me in nomine meo hoc faciam
15 si diligitis me mandata mea servate
16 et ego rogabo Patrem et alium paracletum dabit vobis ut maneat vobiscum in aeternum
17 Spiritum veritatis quem mundus non potest accipere quia non videt eum nec scit eum vos autem cognoscitis eum quia apud vos manebit et in vobis erit
18 non relinquam vos orfanos veniam ad vos
19 adhuc modicum et mundus me iam non videt vos autem videtis me quia ego vivo et vos vivetis
20 in illo die vos cognoscetis quia ego sum in Patre meo et vos in me et ego in vobis
21 qui habet mandata mea et servat ea ille est qui diligit me qui autem diligit me diligetur a Patre meo et ego diligam eum et manifestabo ei me ipsum
22 dicit ei Iudas non ille Scariotis Domine quid factum est quia nobis manifestaturus es te ipsum et non mundo
23 respondit Iesus et dixit ei si quis diligit me sermonem meum servabit et Pater meus diliget eum et ad eum veniemus et mansiones apud eum faciemus
24 qui non diligit me sermones meos non servat et sermonem quem audistis non est meus sed eius qui misit me Patris
25 haec locutus sum vobis apud vos manens
26 paracletus autem Spiritus Sanctus quem mittet Pater in nomine meo ille vos docebit omnia et suggeret vobis omnia quaecumque dixero vobis
27 pacem relinquo vobis pacem meam do vobis non quomodo mundus dat ego do vobis non turbetur cor vestrum neque formidet
28 audistis quia ego dixi vobis vado et venio ad vos si diligeretis me gauderetis utique quia vado ad Patrem quia Pater maior me est
29 et nunc dixi vobis priusquam fiat ut cum factum fuerit credatis
30 iam non multa loquar vobiscum venit enim princeps mundi huius et in me non habet quicquam
31 sed ut cognoscat mundus quia diligo Patrem et sicut mandatum dedit mihi Pater sic facio surgite eamus hinc
Caput 15
1 ego sum vitis vera et Pater meus agricola est
2 omnem palmitem in me non ferentem fructum tollet eum et omnem qui fert fructum purgabit eum ut fructum plus adferat
3 iam vos mundi estis propter sermonem quem locutus sum vobis
4 manete in me et ego in vobis sicut palmes non potest ferre fructum a semet ipso nisi manserit in vite sic nec vos nisi in me manseritis
5 ego sum vitis vos palmites qui manet in me et ego in eo hic fert fructum multum quia sine me nihil potestis facere
6 si quis in me non manserit mittetur foras sicut palmes et aruit et colligent eos et in ignem mittunt et ardent
7 si manseritis in me et verba mea in vobis manserint quodcumque volueritis petetis et fiet vobis
8 in hoc clarificatus est Pater meus ut fructum plurimum adferatis et efficiamini mei discipuli
9 sicut dilexit me Pater et ego dilexi vos manete in dilectione mea
10 si praecepta mea servaveritis manebitis in dilectione mea sicut et ego Patris mei praecepta servavi et maneo in eius dilectione
11 haec locutus sum vobis ut gaudium meum in vobis sit et gaudium vestrum impleatur
12 hoc est praeceptum meum ut diligatis invicem sicut dilexi vos
13 maiorem hac dilectionem nemo habet ut animam suam quis ponat pro amicis suis
14 vos amici mei estis si feceritis quae ego praecipio vobis
15 iam non dico vos servos quia servus nescit quid facit dominus eius vos autem dixi amicos quia omnia quaecumque audivi a Patre meo nota feci vobis
16 non vos me elegistis sed ego elegi vos et posui vos ut eatis et fructum adferatis et fructus vester maneat ut quodcumque petieritis Patrem in nomine meo det vobis
17 haec mando vobis ut diligatis invicem
18 si mundus vos odit scitote quia me priorem vobis odio habuit
19 si de mundo fuissetis mundus quod suum erat diligeret quia vero de mundo non estis sed ego elegi vos de mundo propterea odit vos mundus
20 mementote sermonis mei quem ego dixi vobis non est servus maior domino suo si me persecuti sunt et vos persequentur si sermonem meum servaverunt et vestrum servabunt
21 sed haec omnia facient vobis propter nomen meum quia nesciunt eum qui misit me
22 si non venissem et locutus fuissem eis peccatum non haberent nunc autem excusationem non habent de peccato suo
23 qui me odit et Patrem meum odit
24 si opera non fecissem in eis quae nemo alius fecit peccatum non haberent nunc autem et viderunt et oderunt et me et Patrem meum
25 sed ut impleatur sermo qui in lege eorum scriptus est quia odio me habuerunt gratis
26 cum autem venerit paracletus quem ego mittam vobis a Patre Spiritum veritatis qui a Patre procedit ille testimonium perhibebit de me
27 et vos testimonium perhibetis quia ab initio mecum estis
Caput 16
1 haec locutus sum vobis ut non scandalizemini
2 absque synagogis facient vos sed venit hora ut omnis qui interficit vos arbitretur obsequium se praestare Deo
3 et haec facient quia non noverunt Patrem neque me
4 sed haec locutus sum vobis ut cum venerit hora eorum reminiscamini quia ego dixi vobis
5 haec autem vobis ab initio non dixi quia vobiscum eram at nunc vado ad eum qui me misit et nemo ex vobis interrogat me quo vadis
6 sed quia haec locutus sum vobis tristitia implevit cor vestrum
7 sed ego veritatem dico vobis expedit vobis ut ego vadam si enim non abiero paracletus non veniet ad vos si autem abiero mittam eum ad vos
8 et cum venerit ille arguet mundum de peccato et de iustitia et de iudicio
9 de peccato quidem quia non credunt in me
10 de iustitia vero quia ad Patrem vado et iam non videbitis me
11 de iudicio autem quia princeps mundi huius iudicatus est
12 adhuc multa habeo vobis dicere sed non potestis portare modo
13 cum autem venerit ille Spiritus veritatis docebit vos in omnem veritatem non enim loquetur a semet ipso sed quaecumque audiet loquetur et quae ventura sunt adnuntiabit vobis
14 ille me clarificabit quia de meo accipiet et adnuntiabit vobis
15 omnia quaecumque habet Pater mea sunt propterea dixi quia de meo accipit et adnuntiabit vobis
16 modicum et iam non videbitis me et iterum modicum et videbitis me quia vado ad Patrem
17 dixerunt ergo ex discipulis eius ad invicem quid est hoc quod dicit nobis modicum et non videbitis me et iterum modicum et videbitis me et quia vado ad Patrem
18 dicebant ergo quid est hoc quod dicit modicum nescimus quid loquitur
19 cognovit autem Iesus quia volebant eum interrogare et dixit eis de hoc quaeritis inter vos quia dixi modicum et non videbitis me et iterum modicum et videbitis me
20 amen amen dico vobis quia plorabitis et flebitis vos mundus autem gaudebit vos autem contristabimini sed tristitia vestra vertetur in gaudium
21 mulier cum parit tristitiam habet quia venit hora eius cum autem pepererit puerum iam non meminit pressurae propter gaudium quia natus est homo in mundum
22 et vos igitur nunc quidem tristitiam habetis iterum autem videbo vos et gaudebit cor vestrum et gaudium vestrum nemo tollit a vobis
23 et in illo die me non rogabitis quicquam amen amen dico vobis si quid petieritis Patrem in nomine meo dabit vobis
24 usque modo non petistis quicquam in nomine meo petite et accipietis ut gaudium vestrum sit plenum
25 haec in proverbiis locutus sum vobis venit hora cum iam non in proverbiis loquar vobis sed palam de Patre adnuntiabo vobis
26 illo die in nomine meo petetis et non dico vobis quia ego rogabo Patrem de vobis
27 ipse enim Pater amat vos quia vos me amastis et credidistis quia ego a Deo exivi
28 exivi a Patre et veni in mundum iterum relinquo mundum et vado ad Patrem
29 dicunt ei discipuli eius ecce nunc palam loqueris et proverbium nullum dicis
30 nunc scimus quia scis omnia et non opus est tibi ut quis te interroget in hoc credimus quia a Deo existi
31 respondit eis Iesus modo creditis
32 ecce venit hora et iam venit ut dispergamini unusquisque in propria et me solum relinquatis et non sum solus quia Pater mecum est
33 haec locutus sum vobis ut in me pacem habeatis in mundo pressuram habetis sed confidite ego vici mundum
Caput 17
1 haec locutus est Iesus et sublevatis oculis in caelum dixit Pater venit hora clarifica Filium tuum ut Filius tuus clarificet te
2 sicut dedisti ei potestatem omnis carnis ut omne quod dedisti ei det eis vitam aeternam
3 haec est autem vita aeterna ut cognoscant te solum verum Deum et quem misisti Iesum Christum
4 ego te clarificavi super terram opus consummavi quod dedisti mihi ut faciam
5 et nunc clarifica me tu Pater apud temet ipsum claritatem quam habui priusquam mundus esset apud te
6 manifestavi nomen tuum hominibus quos dedisti mihi de mundo tui erant et mihi eos dedisti et sermonem tuum servaverunt
7 nunc cognoverunt quia omnia quae dedisti mihi abs te sunt
8 quia verba quae dedisti mihi dedi eis et ipsi acceperunt et cognoverunt vere quia a te exivi et crediderunt quia tu me misisti
9 ego pro eis rogo non pro mundo rogo sed pro his quos dedisti mihi quia tui sunt
10 et mea omnia tua sunt et tua mea sunt et clarificatus sum in eis
11 et iam non sum in mundo et hii in mundo sunt et ego ad te venio Pater sancte serva eos in nomine tuo quos dedisti mihi ut sint unum sicut et nos
12 cum essem cum eis ego servabam eos in nomine tuo quos dedisti mihi custodivi et nemo ex his perivit nisi filius perditionis ut scriptura impleatur
13 nunc autem ad te venio et haec loquor in mundo ut habeant gaudium meum impletum in semet ipsis
14 ego dedi eis sermonem tuum et mundus odio eos habuit quia non sunt de mundo sicut et ego non sum de mundo
15 non rogo ut tollas eos de mundo sed ut serves eos ex malo
16 de mundo non sunt sicut et ego non sum de mundo
17 sanctifica eos in veritate sermo tuus veritas est
18 sicut me misisti in mundum et ego misi eos in mundum
19 et pro eis ego sanctifico me ipsum ut sint et ipsi sanctificati in veritate
20 non pro his autem rogo tantum sed et pro eis qui credituri sunt per verbum eorum in me
21 ut omnes unum sint sicut tu Pater in me et ego in te ut et ipsi in nobis unum sint ut mundus credat quia tu me misisti
22 et ego claritatem quam dedisti mihi dedi eis ut sint unum sicut nos unum sumus
23 ego in eis et tu in me ut sint consummati in unum et cognoscat mundus quia tu me misisti et dilexisti eos sicut me dilexisti
24 Pater quos dedisti mihi volo ut ubi ego sum et illi sint mecum ut videant claritatem meam quam dedisti mihi quia dilexisti me ante constitutionem mundi
25 Pater iuste et mundus te non cognovit ego autem te cognovi et hii cognoverunt quia tu me misisti
26 et notum feci eis nomen tuum et notum faciam ut dilectio qua dilexisti me in ipsis sit et ego in ipsis
Caput 18
1 haec cum dixisset Iesus egressus est cum discipulis suis trans torrentem Cedron ubi erat hortus in quem introivit ipse et discipuli eius
2 sciebat autem et Iudas qui tradebat eum ipsum locum quia frequenter Iesus convenerat illuc cum discipulis suis
3 Iudas ergo cum accepisset cohortem et a pontificibus et Pharisaeis ministros venit illuc cum lanternis et facibus et armis
4 Iesus itaque sciens omnia quae ventura erant super eum processit et dicit eis quem quaeritis
5 responderunt ei Iesum Nazarenum dicit eis Iesus ego sum stabat autem et Iudas qui tradebat eum cum ipsis
6 ut ergo dixit eis ego sum abierunt retrorsum et ceciderunt in terram
7 iterum ergo eos interrogavit quem quaeritis illi autem dixerunt Iesum Nazarenum
8 respondit Iesus dixi vobis quia ego sum si ergo me quaeritis sinite hos abire
9 ut impleretur sermo quem dixit quia quos dedisti mihi non perdidi ex ipsis quemquam
10 Simon ergo Petrus habens gladium eduxit eum et percussit pontificis servum et abscidit eius auriculam dextram erat autem nomen servo Malchus
11 dixit ergo Iesus Petro mitte gladium in vaginam calicem quem dedit mihi Pater non bibam illum
12 cohors ergo et tribunus et ministri Iudaeorum conprehenderunt Iesum et ligaverunt eum
13 et adduxerunt eum ad Annam primum erat enim socer Caiaphae qui erat pontifex anni illius
14 erat autem Caiaphas qui consilium dederat Iudaeis quia expedit unum hominem mori pro populo
15 sequebatur autem Iesum Simon Petrus et alius discipulus discipulus autem ille erat notus pontifici et introivit cum Iesu in atrium pontificis
16 Petrus autem stabat ad ostium foris exivit ergo discipulus alius qui erat notus pontifici et dixit ostiariae et introduxit Petrum
17 dicit ergo Petro ancilla ostiaria numquid et tu ex discipulis es hominis istius dicit ille non sum
18 stabant autem servi et ministri ad prunas quia frigus erat et calefiebant erat autem cum eis et Petrus stans et calefaciens se
19 pontifex ergo interrogavit Iesum de discipulis suis et de doctrina eius
20 respondit ei Iesus ego palam locutus sum mundo ego semper docui in synagoga et in templo quo omnes Iudaei conveniunt et in occulto locutus sum nihil
21 quid me interrogas interroga eos qui audierunt quid locutus sum ipsis ecce hii sciunt quae dixerim ego
22 haec autem cum dixisset unus adsistens ministrorum dedit alapam Iesu dicens sic respondes pontifici
23 respondit ei Iesus si male locutus sum testimonium perhibe de malo si autem bene quid me caedis
24 et misit eum Annas ligatum ad Caiaphan pontificem
25 erat autem Simon Petrus stans et calefaciens se dixerunt ergo ei numquid et tu ex discipulis eius es negavit ille et dixit non sum
26 dicit unus ex servis pontificis cognatus eius cuius abscidit Petrus auriculam nonne ego te vidi in horto cum illo
27 iterum ergo negavit Petrus et statim gallus cantavit
28 adducunt ergo Iesum a Caiapha in praetorium erat autem mane et ipsi non introierunt in praetorium ut non contaminarentur sed manducarent pascha
29 exivit ergo Pilatus ad eos foras et dixit quam accusationem adfertis adversus hominem hunc
30 responderunt et dixerunt ei si non esset hic malefactor non tibi tradidissemus eum
31 dixit ergo eis Pilatus accipite eum vos et secundum legem vestram iudicate eum dixerunt ergo ei Iudaei nobis non licet interficere quemquam
32 ut sermo Iesu impleretur quem dixit significans qua esset morte moriturus
33 introivit ergo iterum in praetorium Pilatus et vocavit Iesum et dixit ei tu es rex Iudaeorum
34 et respondit Iesus a temet ipso hoc dicis an alii tibi dixerunt de me
35 respondit Pilatus numquid ego Iudaeus sum gens tua et pontifices tradiderunt te mihi quid fecisti
36 respondit Iesus regnum meum non est de mundo hoc si ex hoc mundo esset regnum meum ministri mei decertarent ut non traderer Iudaeis nunc autem meum regnum non est hinc
37 dixit itaque ei Pilatus ergo rex es tu respondit Iesus tu dicis quia rex sum ego ego in hoc natus sum et ad hoc veni in mundum ut testimonium perhibeam veritati omnis qui est ex veritate audit meam vocem
38 dicit ei Pilatus quid est veritas et cum hoc dixisset iterum exivit ad Iudaeos et dicit eis ego nullam invenio in eo causam
39 est autem consuetudo vobis ut unum dimittam vobis in pascha vultis ergo dimittam vobis regem Iudaeorum
40 clamaverunt rursum omnes dicentes non hunc sed Barabban erat autem Barabbas latro
Caput 19
1 tunc ergo adprehendit Pilatus Iesum et flagellavit
2 et milites plectentes coronam de spinis inposuerunt capiti eius et veste purpurea circumdederunt eum
3 et veniebant ad eum et dicebant have rex Iudaeorum et dabant ei alapas
4 exiit iterum Pilatus foras et dicit eis ecce adduco vobis eum foras
5 ut cognoscatis quia in eo nullam causam invenio et purpureum vestimentum et dicit eis ecce homo
6 cum ergo vidissent eum pontifices et ministri clamabant dicentes crucifige crucifige dicit eis Pilatus accipite eum vos et crucifigite ego enim non invenio in eo causam
7 responderunt ei Iudaei nos legem habemus et secundum legem debet mori quia Filium Dei se fecit
8 cum ergo audisset Pilatus hunc sermonem magis timuit
9 et ingressus est praetorium iterum et dicit ad Iesum unde es tu Iesus autem responsum non dedit ei
10 dicit ergo ei Pilatus mihi non loqueris nescis quia potestatem habeo crucifigere te et potestatem habeo dimittere te
11 respondit Iesus non haberes potestatem adversum me ullam nisi tibi esset datum desuper propterea qui tradidit me tibi maius peccatum habet
12 exinde quaerebat Pilatus dimittere eum Iudaei autem clamabant dicentes si hunc dimittis non es amicus Caesaris omnis qui se regem facit contradicit Caesari
13 Pilatus ergo cum audisset hos sermones adduxit foras Iesum et sedit pro tribunali in locum qui dicitur Lithostrotus hebraice autem Gabbatha
14 erat autem parasceve paschae hora quasi sexta et dicit Iudaeis ecce rex vester
15 illi autem clamabant tolle tolle crucifige eum dixit eis Pilatus regem vestrum crucifigam responderunt pontifices non habemus regem nisi Caesarem
16 tunc ergo tradidit eis illum ut crucifigeretur susceperunt autem Iesum et eduxerunt
17 et baiulans sibi crucem exivit in eum qui dicitur Calvariae locum hebraice Golgotha
18 ubi eum crucifixerunt et cum eo alios duos hinc et hinc medium autem Iesum
19 scripsit autem et titulum Pilatus et posuit super crucem erat autem scriptum Iesus Nazarenus rex Iudaeorum
20 hunc ergo titulum multi legerunt Iudaeorum quia prope civitatem erat locus ubi crucifixus est Iesus et erat scriptum hebraice graece et Latine
21 dicebant ergo Pilato pontifices Iudaeorum noli scribere rex Iudaeorum sed quia ipse dixit rex sum Iudaeorum
22 respondit Pilatus quod scripsi scripsi
23 milites ergo cum crucifixissent eum acceperunt vestimenta eius et fecerunt quattuor partes unicuique militi partem et tunicam erat autem tunica inconsutilis desuper contexta per totum
24 dixerunt ergo ad invicem non scindamus eam sed sortiamur de illa cuius sit ut scriptura impleatur dicens partiti sunt vestimenta mea sibi et in vestem meam miserunt sortem et milites quidem haec fecerunt
25 stabant autem iuxta crucem Iesu mater eius et soror matris eius Maria Cleopae et Maria Magdalene
26 cum vidisset ergo Iesus matrem et discipulum stantem quem diligebat dicit matri suae mulier ecce filius tuus
27 deinde dicit discipulo ecce mater tua et ex illa hora accepit eam discipulus in sua
28 postea sciens Iesus quia iam omnia consummata sunt ut consummaretur scriptura dicit sitio
29 vas ergo positum erat aceto plenum illi autem spongiam plenam aceto hysopo circumponentes obtulerunt ori eius
30 cum ergo accepisset Iesus acetum dixit consummatum est et inclinato capite tradidit spiritum
31 Iudaei ergo quoniam parasceve erat ut non remanerent in cruce corpora sabbato erat enim magnus dies ille sabbati rogaverunt Pilatum ut frangerentur eorum crura et tollerentur
32 venerunt ergo milites et primi quidem fregerunt crura et alterius qui crucifixus est cum eo
33 ad Iesum autem cum venissent ut viderunt eum iam mortuum non fregerunt eius crura
34 sed unus militum lancea latus eius aperuit et continuo exivit sanguis et aqua
35 et qui vidit testimonium perhibuit et verum est eius testimonium et ille scit quia vera dicit ut et vos credatis
36 facta sunt enim haec ut scriptura impleatur os non comminuetis ex eo
37 et iterum alia scriptura dicit videbunt in quem transfixerunt
38 post haec autem rogavit Pilatum Ioseph ab Arimathia eo quod esset discipulus Iesu occultus autem propter metum Iudaeorum ut tolleret corpus Iesu et permisit Pilatus venit ergo et tulit corpus Iesu
39 venit autem et Nicodemus qui venerat ad Iesum nocte primum ferens mixturam murrae et aloes quasi libras centum
40 acceperunt ergo corpus Iesu et ligaverunt eum linteis cum aromatibus sicut mos Iudaeis est sepelire
41 erat autem in loco ubi crucifixus est hortus et in horto monumentum novum in quo nondum quisquam positus erat
42 ibi ergo propter parasceven Iudaeorum quia iuxta erat monumentum posuerunt Iesum
Caput 20
1 una autem sabbati Maria Magdalene venit mane cum adhuc tenebrae essent ad monumentum et videt lapidem sublatum a monumento
2 cucurrit ergo et venit ad Simonem Petrum et ad alium discipulum quem amabat Iesus et dicit eis tulerunt Dominum de monumento et nescimus ubi posuerunt eum
3 exiit ergo Petrus et ille alius discipulus et venerunt ad monumentum
4 currebant autem duo simul et ille alius discipulus praecucurrit citius Petro et venit primus ad monumentum
5 et cum se inclinasset videt posita linteamina non tamen introivit
6 venit ergo Simon Petrus sequens eum et introivit in monumentum et videt linteamina posita
7 et sudarium quod fuerat super caput eius non cum linteaminibus positum sed separatim involutum in unum locum
8 tunc ergo introivit et ille discipulus qui venerat primus ad monumentum et vidit et credidit
9 nondum enim sciebant scripturam quia oportet eum a mortuis resurgere
10 abierunt ergo iterum ad semet ipsos discipuli
11 Maria autem stabat ad monumentum foris plorans dum ergo fleret inclinavit se et prospexit in monumentum
12 et vidit duos angelos in albis sedentes unum ad caput et unum ad pedes ubi positum fuerat corpus Iesu
13 dicunt ei illi mulier quid ploras dicit eis quia tulerunt Dominum meum et nescio ubi posuerunt eum
14 haec cum dixisset conversa est retrorsum et videt Iesum stantem et non sciebat quia Iesus est
15 dicit ei Iesus mulier quid ploras quem quaeris illa existimans quia hortulanus esset dicit ei domine si tu sustulisti eum dicito mihi ubi posuisti eum et ego eum tollam
16 dicit ei Iesus Maria conversa illa dicit ei rabboni quod dicitur magister
17 dicit ei Iesus noli me tangere nondum enim ascendi ad Patrem meum vade autem ad fratres meos et dic eis ascendo ad Patrem meum et Patrem vestrum et Deum meum et Deum vestrum
18 venit Maria Magdalene adnuntians discipulis quia vidi Dominum et haec dixit mihi
19 cum esset ergo sero die illo una sabbatorum et fores essent clausae ubi erant discipuli propter metum Iudaeorum venit Iesus et stetit in medio et dicit eis pax vobis
20 et hoc cum dixisset ostendit eis manus et latus gavisi sunt ergo discipuli viso Domino
21 dixit ergo eis iterum pax vobis sicut misit me Pater et ego mitto vos
22 hoc cum dixisset insuflavit et dicit eis accipite Spiritum Sanctum
23 quorum remiseritis peccata remittuntur eis quorum retinueritis detenta sunt
24 Thomas autem unus ex duodecim qui dicitur Didymus non erat cum eis quando venit Iesus
25 dixerunt ergo ei alii discipuli vidimus Dominum ille autem dixit eis nisi videro in manibus eius figuram clavorum et mittam digitum meum in locum clavorum et mittam manum meam in latus eius non credam
26 et post dies octo iterum erant discipuli eius intus et Thomas cum eis venit Iesus ianuis clausis et stetit in medio et dixit pax vobis
27 deinde dicit Thomae infer digitum tuum huc et vide manus meas et adfer manum tuam et mitte in latus meum et noli esse incredulus sed fidelis
28 respondit Thomas et dixit ei Dominus meus et Deus meus
29 dicit ei Iesus quia vidisti me credidisti beati qui non viderunt et crediderunt
30 multa quidem et alia signa fecit Iesus in conspectu discipulorum suorum quae non sunt scripta in libro hoc
31 haec autem scripta sunt ut credatis quia Iesus est Christus Filius Dei et ut credentes vitam habeatis in nomine eius
Caput 21
1 postea manifestavit se iterum Iesus ad mare Tiberiadis manifestavit autem sic
2 erant simul Simon Petrus et Thomas qui dicitur Didymus et Nathanahel qui erat a Cana Galilaeae et filii Zebedaei et alii ex discipulis eius duo
3 dicit eis Simon Petrus vado piscari dicunt ei venimus et nos tecum et exierunt et ascenderunt in navem et illa nocte nihil prendiderunt
4 mane autem iam facto stetit Iesus in litore non tamen cognoverunt discipuli quia Iesus est
5 dicit ergo eis Iesus pueri numquid pulmentarium habetis responderunt ei non
6 dixit eis mittite in dexteram navigii rete et invenietis miserunt ergo et iam non valebant illud trahere a multitudine piscium
7 dicit ergo discipulus ille quem diligebat Iesus Petro Dominus est Simon Petrus cum audisset quia Dominus est tunicam succinxit se erat enim nudus et misit se in mare
8 alii autem discipuli navigio venerunt non enim longe erant a terra sed quasi a cubitis ducentis trahentes rete piscium
9 ut ergo descenderunt in terram viderunt prunas positas et piscem superpositum et panem
10 dicit eis Iesus adferte de piscibus quos prendidistis nunc
11 ascendit Simon Petrus et traxit rete in terram plenum magnis piscibus centum quinquaginta tribus et cum tanti essent non est scissum rete
12 dicit eis Iesus venite prandete et nemo audebat discentium interrogare eum tu quis es scientes quia Dominus esset
13 et venit Iesus et accepit panem et dat eis et piscem similiter
14 hoc iam tertio manifestatus est Iesus discipulis cum surrexisset a mortuis
15 cum ergo prandissent dicit Simoni Petro Iesus Simon Iohannis diligis me plus his dicit ei etiam Domine tu scis quia amo te dicit ei pasce agnos meos
16 dicit ei iterum Simon Iohannis diligis me ait illi etiam Domine tu scis quia amo te dicit ei pasce agnos meos
17 dicit ei tertio Simon Iohannis amas me contristatus est Petrus quia dixit ei tertio amas me et dicit ei Domine tu omnia scis tu scis quia amo te dicit ei pasce oves meas
18 amen amen dico tibi cum esses iunior cingebas te et ambulabas ubi volebas cum autem senueris extendes manus tuas et alius te cinget et ducet quo non vis
19 hoc autem dixit significans qua morte clarificaturus esset Deum et hoc cum dixisset dicit ei sequere me
20 conversus Petrus vidit illum discipulum quem diligebat Iesus sequentem qui et recubuit in cena super pectus eius et dixit Domine quis est qui tradit te
21 hunc ergo cum vidisset Petrus dicit Iesu Domine hic autem quid
22 dicit ei Iesus si sic eum volo manere donec veniam quid ad te tu me sequere
23 exivit ergo sermo iste in fratres quia discipulus ille non moritur et non dixit ei Iesus non moritur sed si sic eum volo manere donec venio quid ad te
24 hic est discipulus qui testimonium perhibet de his et scripsit haec et scimus quia verum est testimonium eius
25 sunt autem et alia multa quae fecit Iesus quae si scribantur per singula nec ipsum arbitror mundum capere eos qui scribendi sunt libros amen
Omnes libri